PL 177, col. 194

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

imaginem Dei, ipsa spiritualis creatura elucet ad
cognitionem; et secundum illud bonum, quo facta
est ad similitudinem Dei, calet ad dilectionem. Jussit
autem Conditor ipsius partem ejus in sua simplici
puritate subsistere, scilicet naturam angelicam, partem
vero illius luteis corporibus inesse, naturam
videlicet humanam.
CAP. II. De tribus bonis primordialibus et duobus externis homini datis.
Tria bona primordialia dedit Deus homini in creatione.
Primum bonum fuit quod eum Deus fecit ad
imaginem suam; secundum, quod eum fecit ad similitudinem
suam; tertium bonum fuit immortalitas
corporis, si perstitisset homo in obsequio Conditoris.
Ista tria bona fuerunt homini in conditione

divinitus data, et naturaliter et originaliter insita.
Fuerunt et alia duo bona hominis quasi extra
eum, unum subtus eum, alterum supra eum. Subtus
eum mundus, supra eum Deus. Mundus visibile
bonum et transitorium, Deus invisibile bonum et
aeternum. In isto fuit homo creatus, in illo beatificandus.
Sub Deo fuit homo conditione, supra mundum
dignitate, de inferiori bono recessurus, ad superius
bonum perventurus. Sunt itaque tria primordialia
bona hominis, homini scilicet in conditione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.