PL 177, col. 202

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

disserendi. Grammatica dividitur in litteram, syllabam,
dictionem, et orationem. Ratio disserendi
dividitur in probabilem, necessariam et sophisticam.
Probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam.
Necessaria pertinet ad philosophos, sophistica
ad sophistas. Grammatica est scientia recte loquendi.
Dialectica disputatio acuta, verum a falso distinguens.
Rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque
idonea.
CAP. XXIII. Quomodo legendae sint artes.
In legendis artibus talis est ordo servandus. Prima
omnium comparanda est eloquentia, et ideo expetenda
logica, deinde per ethicam purificandus oculus
mentis, et sic ad rhetoricam transeundum. Aegyptus
mater est artium, de Aegypto venerunt in

Graeciam, de Graecia in Italiam. Sola physica
tractat de rebus, caeterae omnes de intellectibus
rerum, sed logica tractat de rebus secundum praedicamentalem
constitutionem. Mathematica secundum
lineamentalem dimensionem, et ideo logica aliquando
pura intelligentia utitur. Mathematica nunquam
sine imaginatione est. Sciendum est autem quod aliquando
physica large accipitur aequipollens theoricae.
Ethica quoque aequipollens practicae, et tunc philosophia
in tres tantum scientias dividitur, physicam,
ethicam, logicam. Sciendum quoque est quod mechanica
secundum rationem sui sub philosophia continetur,
non secundum administrationem. Verbi gratia,
ratio agriculturae pertinet ad philosophum, administratio
ad rusticum.
CAP. XXIV. De inventoribus artium.

Theologus primus apud Graecos Linus fuit, apud
Latinos Varro, et nostris temporibus Joannes Scotus
De decem in Deum categoriis. Physicam naturalem
Thales Milesius, unus de septem sapientibus,
invenit. Arithmeticam Pythagoras invenit, Boetius
transtulit. Musicae repertorem divina historia commemorat
Jobal; Graeci, et alii alios. Geometriam
Graeci invenerunt; astrologiam, Abraham. Neharot
autem astronomiam, cujus etiam nomine inscribitur.
Ethicam Socrates docuit. Usum lanificii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.