PL 177, col. 210
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
Textus ergo divinarum Scripturarum quasi totum
corpus, principaliter triginta libris continetur. Horum
viginti duo, sicut supra diximus in Veteri
Testamento, et octo continentur in Novo.
CAP. X. Unde dicatur Testamentum.
Testamentum dicitur sacra Scriptura, humana
consuetudine dante occasionem. Antiquitus enim
qui carebant liberis, adoptabant liberos, et cum
constituebant illos haeredes, testes vocabant, et
scribebant chirographum, non tamen ita ratum, quin
posset mutari vivente testatore. Similiter Deus, unum
Filium habens ex natura, multos voluit adoptare
ex gratia, et primitus unum elegit Abraham cui
praecepit exire de cognatione sua, et promisit ei
terram Palaestinam [(Genes. XII)] . Posthaec eductis
filiis Israel de Aegypto eamdem repromisit, et ne
dubitarent, fecit testamentum in certitudinem promissae
haereditatis, scilicet legem, quae per Moysen
data est. Sed quia Deus non poterat mori, et testamentum
morte testatoris confirmandum erat, interfectus
est pro eo agnus mysticus, cujus sanguine
respersus est liber, et totus populus in confirmationem
promissae haereditatis. Eodem modo Dominus
Jesus Christus, vocans ad aeternam haereditatem non
unum hominem, sed omnes gentes, fecit testamentum,
scilicet Evangelium. In cujus confirmationem
non agnus ille antiquus occiditur, sed ipse (quia
homo erat, et mori poterat) mortem subiit. Et sicut
Deus ad Vetus Testamentum dandum vocavit testes,
Aaron scilicet, et Mariam sororem ejus, et Ur, ita
Christus, quia majora promisit plures vocavit testes,
videlicet apostolos et martyres. Vetus dicitur Testamentum
primum, quia prius datum est, vel quia de
rebus veterascentibus institutum est. Novum dicitur
quia de immutabilibus et semper novis loquitur.
LIBER TERTIUS. De situ terrarum. Cum Adnotationibus domini Thomae Garzonii, theologi. Octo continet capitula.
CAP. I. De tribus partibus mundi.
omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus.
Habet lignum vitae; non ibi frigus est, non aestus,
sed perpetua aeris temperies. Habet fontem, qui in
quatuor flumina dividitur. Paradisus Graece, Hebraice
dicitur Eden, quod utrumque junctum in
nostra lingua dicitur hortus deliciarum. India Asiae
regio est inter Oceanum et Indum fluvium, et ab
Indo fluvio nomen trahit. Habet gentes multas, et
oppida, insulam Taprobanam gemmis et elephantibus
refertam, Chrysam et Argyram auro et argento