PL 177, col. 212
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
sunt Amazonia, Albania, Hircania, Bactria, Hiberia,
Armenia, Cappadocia, Cholcos, Asia minor, Cilicia.
Amazonia dicta est eo quod in ea feminae regnant,
quae, ne impediantur a sagittando, puellis suis dextram
mamillam adimunt. Albania ab albedine populi.
Hujus terrae canes ingentes tantae feritatis sunt,
ut tauros premant, leones perimant. Hircania ab
Hircania silva copiosa feris, et gregibus, pantheris,
et pardis. Bactriae Bactrius amnis nomen dedit.
Haec habet camelos, pedes nunquam atterentes.
Armenia ab Armeno quodam nomen trahit. In ejus
montibus post diluvium arca quievit. Cappadociam
urbs proprie nominavit, terra ante alias nutrix
equorum. Asia minor habet provincias Bithyniam,
Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphi
liam, Isauriam et Lyciam. Cilicia a Cilice quodam
nomen habens, habet metropolim Tarsum. In latere
australi Asiae porrigitur mare Rubrum, ab
oceano Orientali occidentem versus usque ad confinia
Arabiae et Palaestinae. Inter mare Rubrum et
oceanum Australem ad orientem supra est Aethiopia
superior, quae ab occidente montibus Aethiopicis
per transversum clauditur. Sub Aethiopia sunt
Aegyptus superior, deserta Aegypti, Aegyptus inferior,
Lybia. Egyptus est regio imbribus insueta,
habet crocodilum bestiam et ibim, ac pelicanum
aves
CAP. III. De Africa et partibus ejus:
Africae regiones ab Oriente ad Occidentem porriguntur
sic: Aethiopes, Nadaberes, Garamantes,
Lybia Cyrenensis, Tripolitana, Futhensis, Zeugis,
Getulia, Numidia, Tingitania, Mauritania. Syrtes
autem a mari Mediterraneo exeuntes usque ad oceanum
Atlanticum in obliquum ductum porrectae dividunt
Zeugin, Numidiam, et Mauritaniam a desertis
Africae, ultra quae sunt Aethiopes. Nadal eres a Nadaber
loco vocantur. Garamantes quoque a Garamo
oppido nominantur. Lybia Cyrenensis a Cyrene civitate
dicta est. Tripolitana a tribus civitatibus suis.
Futhensis autem a Futla putatur cognominata. Porro
in Zeugi est Carthago, Getulia, ut fertur, piscatores
non habet: Numidia ab incolis per pascua vagantibus
nemen trahit. Nam lingua eorum Numidae incertae
sedes vocantur. Tingitania a Tingi metropoli nomen
habet. Mauritania a mauro, quod est nigrum, nominatur
.
CAP. IV. De Europa, et partibus ejus.
Hae sunt regiones Europae, et gentes, a fluvio Tanai