PL 177, col. 220
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
autem Saule ascendit in Hebron, et regnavit super
tribum Juda. Deinde post mortem Abner regnavit
super omnem Israel. Gad, Nathan et Asath prophetaverunt.
Porro tempus, quo regnavit David, quadraginta
anni sunt. Post David regnavit Salomon filius
ejus. Hic aedificavit templum Domini; qui bonum
quidem initium, sed finem habuit non bonum, quia
deos coluit alienos. Unde iratus Dominus scidit
regnum de manu filii ejus Roboam, et tradidit illud
servo ejus Jeroboam. Cum enim postularet populus
ut allevaret jugum patris sui, respondit ei dure.
Constitueruntque decem tribus regem sibi Jeroboam
filium Nabath. Porro Jeroboam populum idolorum
cultu contaminavit. Cucurrit autem regnum Israel
per annos trecentos et quadraginta, et per reges
decem novem, quorum ista sunt nomina: Jeroboam,
Nadab, Baasa, Ela, Jamri, Amri, Acha, Ochozias,
Joram, Hieu, Johath, Joas, Jeroboam, Zacharias,
Sellum, Manahen, Faceia, Facee, Ozee. In diebus
Ozee regis Israel, et in diebus Ezechiae regis Juda
transtulit Salmanasar rex Assyriorum decem tribus,
et posuit in urbibus Medorum, et introduxit Cuseos
in Samariam. Isti sunt Samaritani, quibus non
coutebantur Judaei. Igitur post Salomonem regnavit
in Judaea Roboam: et post Roboam Abia. Hic ambulavit
in peccatis patris sui. Post Abiam regnavit
Asa; cor autem Asa erat rectum cum Deo, et bellum
habuit cum Baasa rege Israel, quo mortuo regnavit
Josaphat. Hic fecit quod rectum fuit coram Domino, et
perrexit ad bellum cum Achaz contra regem Syriae.
His diebus prophetavit Elias. Post Josaphat regnavit
Joram, ambulavitque in viis regum Israel. In diebus
illis recessit Edom, ne esset sub Juda, tunc
recessit et Lobna, et dormivit Joram cum patribus
suis, et regnavit Azarias filius Athaliae pro eo.
Descendit autem Azarias invisere Joram regem
Israel, quem vulneraverunt Syri, et occidit ambos
Iheu. Porro Athalia fuit filia Amri regis Israel, qui,
videns esse mortuum filium suum, interfecit omne
semen regium. Tulit autem soror Azariae Joas filium
Azariae, et servavit eum sex annis, quibus regnavit
Athalia super terram. Anno vero septimo convocavit
Joiada sacerdos centuriones, et ostendit eis filium
regis, constitueruntque regem, et Athaliam
interfecerunt. In diebus illis voluit rex Syriae pugnare
contra Jerusalem, deditque ei Joas ea quae
obtulerant patres ejus in thesauros Domini, et recessit:
denique servi Joas interfecerunt eum, et
regnavit Amasis filius ejus pro eo. Iste provocavit
regem Joas ad bellum, et fugit Amasias, et ascendit
Joras rex Israel in Jerusalem, et tulit inde aurum
et vasa aurea quae inventa fuerunt in domo Domini.
Facta est autem conjuratio contra Amasiam, et interfectus
est in Lachis, et regnavit Ozias filius ejus pro
eo. Porro, instante insigni solemnitate, induit se Ozias
veste sacerdotali, et intravit in templum oblaturus
incensum, statimque lepra percussus est; unde postmodum
extra urbem vitam exegit privatam, Joatha
filio ejus regni negotia procurante. Olympias a Graecis