PL 177, col. 223
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
sicco servaverant. At illi non invenerunt ignem, sed
aquam crassam, quam jussit Nehemias aspergi super
ligna et holocausta, et accensus est ignis ex aqua
illa, et mirati sunt omnes. Tabernaculum vero
foederis, et arca, et altare incensi, quae Jeremias
propheta in monte Abarim abscondit, in eodem
monte sunt usque in praesentem diem. Porro Jesu,
successit Joachim et Joachim Heliasib, et Heliasib
Judas, et Judae Joannes, et Joanni Jaddus, denique
Jaddi temporibus Alexander Magnus regem
aggressus est Persarum expugnare, mandavitque
Jaddo ut fidelitatem, quam Dario regi Persarum
promiserat, et eo usque servaverat, ipsi deinceps
observaret. Respondit Jaddus se Dario fidem jurasse,
et quod hoc ipse peteret donec ille viveret, nequaquam
facere posse. Unde iratus Alexander comminatus
est quod urbem Jerusalem subverteret. Extimuit
itaque Jaddus, et convoca o clero et populo intimavit
eis rem. Oblatum est sacrificium, et preces fusae ad
Dominum. Quibus peractis pontifex omnes dimisit,
et ipse solus remansit, statimque sopore depressus
vidit visionem, dictumque est ipsi: Ne timeas Alexandrum,
sed indueris veste sacra, et sacerdotes induentur
stolis suis, et cum venerit exibitis, et suscipietis
eum cum honore; nihil enim robis mali facturus
est Alexander. Interea Magnus Alexander magnis
viribus Jerosolymam properabat. Cumque appropinquaret
civitati, exivit pontifex cum omni populo et
clero. Putabant Alexandrini, quod eos statim interficeret,
et urbem deleret. Sed cum vidisset summum
pontificem salutavit, miratique sunt omnes Alexandri
milites vehementer. Cumque regem de hac re
interrogare dubitarent, unus, qui illi erat caeteris
familiarior, interrogavit eum, dicens: Quare rex
istum prae omnibus salutasti? Respondit rex: Cum
essem adhuc in terra mea vidi istum in somnis dicentem
mihi quod regnum possem obtinere Persarum,
ideo eum prae omnibus salutavi. Summus itaque pontifex
cum pompa cleri, et frequentia populi regem
ad templum deduxit, oblatumque est pro eo sacrificium.
Denique recedens Alexander promisit quod
locum illum deinceps diligeret, honoraret et exaltaret.
Porro Jaddo successit Onias, et Oniae Simon
justus, et Simoni justo Eleazarus. Iste misit septuaginta
interpretes Ptolemaeo Philadelpho, qui secundus
post Alexandrum regnavit in Aegypto. Eleazaro
successit Manasses, et Manassae Onias, et Oniae Simon,
et Simoni Onias (cui frater Jesus) qui et Jason
eripere sacerdotium cupiens, coepit Judaicae legis
jura non in occulto violare, sed palam omnibus destruere,
quasi sacerdotium quod affectabat aliter
quam scelere consequi non valeret. Ausus est enim
sub ipsa templi arce gymnasium construere, et optimos
quosque Epheborum in lupanaribus ponere,
eosque qui erant Jerosolymis, Antiochenos scribere.
Sed hoc impii, et non sacerdotis Jasonis nefarium
et inauditum scelus ultio divina consecuta est. In
leges quippe divinas impie agere non cedit impune;
unde post triennium ipse Jason, qui jura violaverat