PL 177, col. 290

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

quia non deficit; penetrabilis, quia non fallitur.
Non mutatur in promisso, non deficit in facto, non
fallitur in judicio. Promissio ejus oblivione non moritur,
nec intentione mutatur. Operatio ejus difficultate
non vincitur. Judicium ejus ambiguitate non
fallitur. Veraciter promittit, fortiter facit, subtiliter
discernit. Vivus est sermo Dei ut credas, efficax ut
speres, penetrabilior ut timeas. Vivus est in praeceptis
et prohibitionibus, efficax in promissis et
comminationibus, penetrabilior in judiciis et damnationibus.
Sed quia veritas promissorum, et omnipotentia
operum ejus credenda potius quam discutienda
sunt, quae sit subtilitas judiciorum ejus consideremus. Penetrabilior,
inquit, est sermo Dei omni
gladio ancipiti. Anceps est gladius, qui ex ambabus

partibus incidit, qui cum infigitur penetrans ex
utraque parte secundo viam sibi aperit, hic tamen
non nisi carnem incidit; sed Dei gladius utrinque
secat, quia potest animam et corpus perdere in gehennam
ignis [(Matth. X)] . Sive in judiciis utrinque
secat, quia utrumque dijudicat, incidit et discernit.
Sequitur: Pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus [(Hebr. IV)]
. In unoquoque homine tria sunt,
caro, spiritus, et mens. Ad carnem pertinet delectatio,
ad spiritum cogitatio, ad mentem discretio. Delectatio
est serpens, cogitatio Eva, discretio Adam.
In delectatione est superfluitatis concupiscentia. In
cognitione est necessitatis providentia. In discretione
est veritatis sententia. Delectatio providentiam
obtentu necessitatis ad superfluitatem praecipitat.

Providentia rationem per compassionem inferioris
inclinat a sententia veritatis. Prima divisio est inter
serpentem et Evam, hoc est inter carnalitatem sive
animam, vel animalitatem et spiritum, inter delectationem
et cogitationem, inter superfluitatem et
necessitatem. Secunda divisio est inter Evam et
Adam, inter cogitationem et intentionem, vel discretio
inter prudentiam carnis et sententiam veritatis.
Sermo etiam Dei quasi inter animam et spiritum
dividit, quando sacrum eloquium nobis, quae inter
carnalia et spiritualia desideria repugnantia habeatur
ostendit. Sequitur: Compagum quoque et medullarum [(ibid.)]
,
id est etiam usque ad divisionem
compagum et medullarum pertingit ipse sermo Dei.

Quid vero per compages et medullas accipere debeamus,
explanatur cum subditur: Cogitationum et
intentionum [(ibid.)]
. Compages sunt cogitationes, medullae
intentiones. Primum foris sunt opera quasi
cutis, deinde delectatio quasi caro, deinde cogitationes
quasi ossa, deinde intentio quasi medulla.
Sicut cutis carnem tegit, sic opera delectationem, et
sicut ossa carnem fulciunt, sic cogitationes desideria
pascunt; et sicut medullae ossibus interiores sunt,
sic in cogitationibus intentiones latent. Cogitationes
etiam compages vocantur, quia quodammodo ita
desideria adinvicem copulant, sicut compages membrorum
artus ligant. Compago enim vinculum est
quod medium est, et extrema conjungit. Et similiter
cogitationes, quia et ex desideriis nascuntur, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.