PL 177, col. 292

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

veritas discerni potest, bene post divisionem animae
ac spiritus, id est carnalium et spiritualium voluntatum,
divisio compagum, id est cogitationum bonarum
et malarum, quasi perplexior et difficilior est
posita. Postremo, quia discretio intentionum iis
omnibus secretior esse cognoscitur, merito in extremo
medullarum quoque divisio subditur. Haec
autem omnia sermo Dei dijudicando penetrat, quia
ille qui per sapientiam suam intus secreta nostra
subtiliter intelligendo discernit, foris per doctrinam
suam utiliter nos illuminando eadem intelligere facit.
Quia igitur vivus est sermo Dei, credamus eum
vera promittere; quia efficax est, speremus eum
promissa perficere; quia penetrabilis est, et falli non
potest, offendisse eum poeniteamus, et de reliquo timeamus

offendere. Ipse enim et voluntates nostras
intelligit, et cogitationes videt, et intentiones comprehendit.
Sequitur:
Non est ulla creatura invisibilis coram ipso [(Hebr.
IV)]
. Oculus Dei et longinqua capit, quia ubique praesens
est, et intima, quia in omnibus est, et subtilia,
quia perspicax est, et maxima comprehendit, quia
omnia in ipso sunt. Hoc prosequitur dicens: Omnia
sunt in conspectu ejus nuda [(ibid.)]
, quia in ipso sunt
omnia et aperta [(ibid.)]
, quia ipse est in omnibus,
vel nuda creatura dicitur, nuda actio vel cogitatio,
vel intentio humana. Quidam est oculus, qui foris
est et non intus, sicut oculus carnis; quidam intus est
ad aliquid, et ad aliquid foris, ut oculus cordis; et

quidam oculus, qui intus est tantum et non foris, ut
oculus Dei. Oculus carnis videt tantum extima corporum,
et oculus mentis extima cordium. Oculus
Dei intima videt. Oculus cordis ad oculum carnis
intus est, ad oculum Dei foris. Et sicut oculus carnis
non capit quae capit oculus cordis, sic oculus cordis
non capit quae capit oculus Dei; sed oculus Dei capit
quae capit oculus cordis. Igitur oculus carnis
tantum capit extima corporum. Oculus cordis et extima
et intima corporum sed tantum extima cordium.
Oculus vero Dei extima simul et intima non
solum corporum, sed etiam cordium capit. Ergo non
est ulla creatura invisibilis coram eo. Omnia autem
sunt nuda et aperta coram eo. Ab oculis nostris teguntur
saepe etiam quae visibilia sunt; quae invisibilia

sunt clauduntur. Actio visibilis est, intentio invisibilis
est. Sed actiones hominum licet in sua natura
visibiles sint, multis tamen modis teguntur ab
oculis nostris, ne videantur. Intentio autem videri
non potest, etiamsi ipsa actio videatur. Igitur oculis
Dei omnia sunt nuda, quia ipse omnes actiones hominum
videt ubicunque fiant, quia non sunt tenebrae,
et non est umbra mortis, ubi abscondantur qui operantur
malum; nec operimentum tegit, nec velamen
protegit, nec paries intercludit, nec caligo abscondit
nos ab oculis ejus. Ergo omnia sunt nuda, quia
ipse videt omne quod agitur; omnia aperta quia
ipse videt qua intentione agatur. Sequitur:
Ad quem nobis sermo [(ibid.)]
, id est ad Deum vel
ad sermonem ejus, subauditur vel est, vel erit, vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.