PL 177, col. 455

De officiis ecclesiasticis (Auctor incertus (Robertus Paululus)), J. P. Migne · De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

debemus ut ad gaudium quod in sequenti
solemnitate celebratur pervenire mereamur, sine Alleluia
transfiguntur quia non est speciosa laus in
ore peccatoris [(Eccli. XV)]
.
CAP. XXXV. Quare in vigilia Pentecostes baptismus celebretur.
In vigilia Pentecostes celebratur baptismus eo
quod Dominus ascensurus in coelum promisit discipulis
suis dicens: Baptizamini Spiritu sancto non
post multos hos dies [(Act. I)]
, scilicet post decem;
quod et factum est. Hac de causa celebrat Ecclesia
baptismum decima die post ascensionem, ut
cathecumeni nostri baptizentur Spiritu sancto, sicut
et ipsi apostoli. Incipiunt autem dies Pentecostes ab
ipso die Paschae, et terminantur die quinquagesimo,
qui vulgo dies Pentecostes appellatur. Unde ipso

die canitur Antiphona ad Vesperas: Hodie completi
sunt dies Pentecostes, Alleluia, etc. In hujus diei vigilia
propter catechumenos Lectiones quatuor leguntur.
Prima ad historiam pertinet, proponens ad exemplum
obedientiam Abrahae. Secunda Lectic est: Scripsit Moyses canticum.
De quo autem cantico hic
dicat, cantor illico demonstrat, scilicet Attende, coelum.
Tam Lectio quam canticum allegorice de Christo
et Ecclesia exponendum est. Tertia Lectio moralis,
in qua septem dona Spiritus sancti faciunt de
obedientibus virum unum de quo dicebat Paulus: Donec occurramus omnes in virum perfectum
[(Ephes.
IV)]
. Quarta Lectio anagogen sapit, quae ad coelestia
tantum invitat. Ecce quatuor pedes mensae Domini

ad quam catechumeni vocantur. De laetaniis circa
baptismum dictum est supra. Alleluia cantatur pro
gaudio emundationis quam neophyti recipiunt in
baptismo. Sed quia plena emundatio, a poena videlicet
et culpa ad quam per hanc tenditur, longe est,
et non nisi per difficultates nimias ad eam pervenietur,
sequitur Tractus.
CAP. XXXVI. De officio missarum infra hebdomadam Pentecostes.

In virtute sanctae crucis et in sacramento altaris
magna est convenientia et magna efficacia, cum
per utrumque excludantur contraria, et renovetur
et sanctificetur Ecclesia. Duplici autem renovamur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.