PL 177, col. 457
De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign
filiis Zebedaei petentibus ut unus sederet ad dexteram
et alius ad sinistram dictum est: Potestis bibere
calicem quem ego bibiturus sum? [(Matth. XX.)]
Quasi
diceret: Prius compatiendo et commoriendo oportet
vos exui vetustate, ut postea possitis ad dexteram
meam vel ad sinistram sedere, quod est
indui novitate. Hoc enim non est meum dare vobis,
id est veteribus, sed quibus paratum est a Patre
meo [(ibid.)]
, id est innovatis. Propterea et ipse Dominus
Jesus prius quidem voluit pati in ligno inferiori,
deinde glorificari in ligno superiori. Ut scilicet
prius exueret nos vetustate, deinde indueret nos sua
novitate. Prius enim legitur crucifixus, deinde
titulus superpositus. Sic enim scriptum est: Bajulans
sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae
locum, ubi crucifixerunt eum. Scripsit autem et
titulum Pilatus et posuit super crucem [(Joan. XIX)]
.
Est enim septiformis vetustas nostra; est et septiformis
virtus sanctae crucis et efficacia. Sunt enim
quatuor corporis abominationes, et tres mentis
corruptiones. Unde propheta: Corrupti sunt et abominabiles
facti sunt [(Psal. XL)]
. Corrupti sunt mente,
et abominabiles facti corpore. Abutuntur enim
quatuor elementis in corpore: Igne in oculis per
curiositatem, aere in lingua per verbositatem, terra
in manibus per iniquitatem, quando pugno impie
percutimus fratrem, aqua in fluxu seminis per
libidinem. Haec sunt quae de claustro ejiciunt fratrem.
Unde propheta ingrediebatur ut videret [(Psal.
XL)]
, ecce curiositas; Vana loquebatur [(ibid.)]
, ecce
verbositas; cor ejus congregavit iniquitatem sibi [(ibid.)]
,
ecce iniquitas. Egrediebatur foras [(ibid.)]
,
per libidinem. Corrumpimur etiam in mente triplici
corruptione. In ratione naturali, per superbiam; in
concupiscentia, per avaritiam; in ira, per invidiam.
Sunt autem in cruce quatuor dimensiones,
latitudo, longitudo, sublimitas et profundum, et
tres in titulo distinctiones: Jesus, Nazarenus, Rex
Judaeorum [(Jean. XIX)]
. Latitudo misericordiae fuit
in Christi passione. Longitudo vitae in resurrectione.
Sublimitas gloriae in ascensione. Profundum sapientiae
in occulta potestate, qua haec omnia fecit, qua
et in novissimo judicabit. Profundum crucis occultum
erat, et caetera manifesta patebant. Sic potestas
adhuc occulta est qua Dominus Jesus omnia
praedicta fecit; sed cum in fine judicabit, manifesta
erit, sicut scriptum est: Cognoscetur Dominus judicia
faciens [(Psal. IX)]
. Unde et in quarto ordine Canonis
memoria de tribus manifestis praemittitur. De quarto
autem, id est profundo quia occultum est tacetur.
Quartus ordo est: Unde et memores, Domine, etc.
Item in passione contemptus fuit sui, in resurrectione,
contemptus mundi; in ascensione, amor
Dei; in occulta potestate, timor. Contemptus autem
sui excludit verbositatem; contemptus mundi, curiositatem;
amor Dei, iniquitatem; timor, libidinem.
De tribus distinctionibus tituli: in Jesu fides intelligitur,
sine qua nemo salvatur; in Nazareno spes;
Nazareth enim flos interpretatur, de quo fructus