PL 177, col. 460
De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign
loco Ecclesiae paratur altare, ut ascensuri his
gradibus et ascensionibus virtutum studeant seipsos
praeparare et probare. Unde Apostolus: Probet autem
seipsum homo, etc. [(I Cor. XI.)] In coenaculo altitudo,
in grandi latitudo, in strato aptitudo, quia
aptatum et mundatum erat. In strato ergo, munditia
castitatis; in grandi, latitudo et opera pietatis; in
coenaculo, rectitudo intentionis. Unde in quarto ordine
antequam dicamus, panem sanctum vitae aeternae,
et calicem salutis perpetuae, necessario prius offerimus hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam.
Sed de his in consequentibus dicendum
est. Tertia causa, quare scilicet praedicta tria apponamus,
panem, vinum et aquam, est quia in figura
hujus sacramenti omnis patriarcharum benedictio
in his constabat. Unde Abraham cum in figura hujus
mysterii Melchisedech et panem et vinum obtulisset,
a majore benedictionem accepit, et benedictus
Deo excelso dictus est. Qua benedictione postea
Isaac filium ditavit. Isaac etiam filio suo Jacob haec
eadem bona prophetali eloquio imploravit dicens: Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae
abundantium frumenti, vini et olei,
etc. [(Gen. XXVII.)] .
Rursus cum Esau conquerens de Jacob fleret: Frumento,
inquit, et vino stabilivi eum; et tibi post haec,
fili mi, ultra quid faciam? [(Ibid.)]
Quasi diceret:
Firmavi eum frumento corporis, et vino sanguinis
Christi. Idem per oleum quod per aquam intelligitur.
CAP. III. De tribus pro quibus oramus, et quae petimus.
Pro tribus rogamus: primo scilicet generaliter
pro omnibus; secundo, pro familiaribus nostris
absentibus; tertio, pro circumstantibus. Generaliter
pro omnibus, ubi dicimus: In primis quae tibi offerimus
pro Ecclesia tua sancta Catholica, etc. Pro familiaribus
nostris absentibus, ubi dicimus: Memento,
Domine, famulorum famularumque tuarum.
Pro circumstantibus, ubi dicimus: Et omnium
circumstantium.
Tria petimus: Primo scilicet, ut dies nostri disponentur
in pace; secundo, ut eruamur ab aeterna
damnatione; tertio, ut mereamur numerari in Dominico
grege. Quae omnia habemus ibi ubi dicimus: Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna
damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas
grege numerari.
Quia ergo tria exponimus et pro
tribus rogamus et tria petimus, propterea tres cruces
facimus, scilicet ut per virtutem crucis primo quae
apposita sunt benedicantur; secundo, ii pro quibus
apponuntur; tertio, ut quod petimus impetremus.
Soluta est ergo secunda quaestio quae posset fieri,
scilicet quare tres cruces in hoc ordine fiant, quando
dicimus: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia
illibata. Haec dona scilicet naturae; haec munera,
scilicet devotionis nostrae, haec sancta sacrificia
illibata majestati divinae, ut haec dona referantur ad
naturam, haec munera, ad gratiam, haec sacrificia,
ad incorruptionis gloriam.