PL 177, col. 466

De canone mystici libaminis (Auctor incertus (Joannes Cornubiensis)), J. P. Mign

Et notandum quod in hoc ordine Oratio Dominica
continetur, unde et tres quaestiones rationabiles in
hoc ordine oriuntur. Prima videlicet quare in crucibus
faciendis tanta diversitas ostenditur; secunda,
quare corpus Domini integrum in eisdem crucibus
faciendis manu teneatur; tertia, quare in hoc ordine
potius quam in aliis Oratio Dominica contineatur.
Notandum est etiam quod alia per ea quae fiunt
intelliguntur, alia per ea quae dicuntur. Sed quae
diversitas in crucibus ostenditur? Prima quidem
crux ex utraque parte ultra calicem protenditur. Secunda
calici coaequatur. Tertia infra calicem coarctatur.
Quarta eadem est cum prima. Quinta ante
calicem depingitur. In prima ergo cruce aeternitas
Filii intelligitur cum Patre, in secunda aequalitas,

in tertia unitas internae et ejusdem substantiae, in
quarta idem modus existendi utriusque, et ante
mundi constitutionem, et post mundi consummationem.
Unde de seraphim legitur quod duabus alis
velabant caput, et duabus pedes, et duabus volabant [(Ezech. I)] .
In capite principium, in pedibus finis.
Quid enim fuit ante mundi constitutionem, vel quid
futurum sit post mundi consummationem, occultum
est et velatum. Duabus alis volabant, id est ad notitiam
hominum deferebant, quae in medio ad salutem
hominum pertinebant. In quinta cruce intelligitur
unitas Spiritus sancti cum Patre et Filio. In eo
vero quod dicitur per ipsum intelligitur creatio. In eo
quod dicitur cum ipso, operatio. In eo quod dicitur in ipso
consummatio. Per Filium enim Pater creavit

universa, cum Filio operatur, et Filius cum eo, regendo
et disponendo creata. Unde in Evangelio: Pater meus usquemodo operatur: et ego operor
[(Joan.
V)]
. Denique in ipso consummabuntur omnia. Post
mundi vero consummationem, cum tradiderit regnum
Deo Patri et subjectus erit ei qui sibi subjecit
omnia [(I Cor. XV)]
, et cum perfecte cognoscetur ab
omnibus Spiritus sancti persona et natura, tunc per
Filium erit Deo Patri omnis honor et gloria. In creatione
autem rerum et in operatione est quidem Deo
Patri per Filium honor et gloria, sed non omnis,
donec post consummationem sicut a Patre ad Filium,
sic a Filio haereditas revertatur ad Patrem. Propterea
quinta crux quando in virtute Spiritus sancti

dicitur, ante calicem depingitur, id est in oculis
omnium manifestatur. Post mundi enim consummationem,
non tantum quomodo Filius sit unum cum
Patre, verum etiam quomodo Spiritus sanctus sit
unum cum utroque et procedat ab utroque plene ab
omnibus justis cognoscetur, sicut scriptum est: Cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum [(Jer. XXXI)]
.
Propterea omnis honor et gloria differtur
usque in ultimum. Ideo ergo quinque cruces
facimus, ut per virtutem sanctae crucis ad istam
quinquepartitam cognitionem veritatis pertingamus.
Prima quaestio, quare scilicet tanta diversitas in
crucibus faciendis ostenditur, in praedictis soluta
terminatur. Caeterae duae quaestiones restant solvendae.
Solutio secundae quaestionis. In sexta aetate Dominus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.