PL 177, col. 481

Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne

Christus enim ex iis quae passus est obedientiam
didicit, quia qui Filius erat aequalis per naturam ut
subesse posset id quod inferius possibile erat per
gratiam assumpsit. Quasi enim discere fuit quod per
naturam in suo non habuit in usum ex alieno assumere.
Solum nunc restat, si forte invenire possimus
Emmanuelem nostrum butyrum et mel non ad refectionem,
sed ad delectationem manducantem, ne
quod fecit necessitas sit, sed voluntas. Obtulerunt
ei partem piscis assi et favum mellis [(Luc. XXIV)]
.
Immortalis et impassibilis jam fuit factus, et cibo
corporali non indiguit; tamen ut demonstraret
quod fuit, comedit voluntate, non necessitate. Omnia
itaque bene cederent, si obtulissent ei butyrum
et favum mellis, nisi forte idem piscis nobis significet,

quia butyrum sine frixura non sumitur. Nam
et nos quotidie adhuc in butyro amaritudinem
admistam invenimus, in melle puram dulcedinem
percipimus, quia in opere pietatis labore afficimur,
in gaudio contemplationis dulcedine refovemur.
Et hoc totum fit ut sciamus reprobare malum
et eligere bonum, scilicet ut in ipso experimento
discamus quantum praesens vita, in qua nec bonum
sine dolore fieri potest, fugienda sit; et futura,
in qua dolor non est, appetenda. Per Dominum nostrum.
TIT. III. Apologus probans omne cor pronum esse ad commendationem sui et suorum.
Fabula dicit omnes bestias fetus suos Jovi probandos
praesentasse, inter quas simia deformem

natum trahens, risu omnium castigari non potuit
quin suum caeteris anteferret. Ingenitum si quidem
est omni animanti amare quod genuit. De corde
sensus nascitur, et amant corda fetus suos adeo
ut saepe animus perversus in conspectu summae veritatis
tortuosum et pravum, et risu omnium dignum
sensum suum commendare non erubescat.
TIT. IV. De stulto qui ut « luna mutatur, » et de justo qui « vir unus » est.
Stultus sicut luna mutatur [(Eccli. XXVII)]
. Stultus
personaliter unus est, sed instabilitate et mutabilitate
multi. Sicut una est luna, et dicitur prima, et secunda,
et tertia, et quarta, et quinta, etc., et fiunt
multae varietates in uno corpore, sic stultus modo

plorans, modo ridens, modo tristis, modo hilaris,
quasi crescens et deficiens et de alio ad aliud transiens,
muttas ostendit formas in uno homine. Quo
contra in laudem justi dictum est: Fuit vir unus [(I Reg. I)]
.
Unus quippe est justus, non tantum persona,
sed vita, quoniam dum per diversos errores
vivendi non scinditur, quasi in una veritatis facie
persistens invenitur.
TIT. V. Quod in sensu bonum hominis non est.
Homo peccando fecit ut bestiis comparetur, tamen
facere non potuit ut in quo bestiis comparatus est,
eisdem coaequetur. Qui enim ratione superior esse
desiit, sensu se inferiorem invenit. Si visum consulis,
superant lynces. Si odoratum interrogas, praevalent
canes. Et quaecunque in sensu corporali laudabilia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.