PL 178, col. 1093
Introductio ad theologiam (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
creaturae, voluntatis omnipotentis impeditur
effectus.
Idem in libro De spiritu et littera: Non
potest facere injusta, quia est summa justitia et bonitas.
Omnipotens vero est, non quod possit omnia
facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut
nil valeat resistere ejus voluntati, quin compleatur,
vel aliquomodo impedire eam. Joannes Chrysostomus
homilia 28, de expositione Symboli, quae sic incipit: Super fabricam totius Ecclesiae: « Credo in
Deum Patrem omnipotentem. » Omnipotens dicitur,
quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente
Propheta: « Omnia quaecunque voluit fecit [(Psal. CXIII, 3)]
.
» Ipse est ergo omnipotentia, ut
totum quod vult, possit, unde et Apostolus: « Voluntati
ejus quis resistet? »
[(Rom. IX, 19.)] Et Psalmista:
« Quaecunque voluit fecit. » Sed et cum alibi
dicat Apostolus: « Deus vult omnes salvos fieri, et
neminem perire
[(I Tim. II,4)] , » juxta illud quidem
prophetae: « Nolo mortem peccatoris, sed magis ut
convertatur et vivat [(Ezech. XVIII, 32)] ; » Et per semetipsam
Veritas obstinatae et damnandae dicat civitati:
« Quoties volui congregare filios tuos, quasi
gallina pullos suos, etc. [(Luc. XIII, 34)] ; » patet itaque
divinae voluntatis vocabulum duobus modis
esse sumendum. Alioquin cum Deus omnia quaecunque
voluit faciat, et omnes salvos fieri velit,
cogemur utique profiteri omnes quandoque salvandos
esse. Velle itaque Deus duobus modis dicitur,
aut secundum scilicet providentiae suae ordinationem,
secundum quod scilicet aliquid disponit apud
se ac deliberat statuitque in sua providentia, ut sic
postmodum compleat, aut secundum consilii adhortationem
vel approbationem qua unumquemque
ad hoc admonet, quod per gratiam suam remunerare
paratus esset. Et juxta priorem quidem modum,
quo Deus velle aliud dicitur, hoc est ex gratia
sua ordinare, atque apud se statuere ut fiant aliqua,
tam nos quam apostolos in his quae fieri vult,
nil ejus voluntati resistere posse dicimus, nec eam
aliquo impediri casu, cui omnia necesse sit obedire.
Secundum autem posteriorem modum multa
dicitur velle fieri quae non fiunt, hoc est multa
adhortari quae certum est ex gratia ejus remunerari
si fierent, quae minime fiunt. Sic quippe unicuique
homini consulit de salute sua, et ad hanc
eam hortatur, cum obediant pauci. Vult itaque
Deus peccatorem converti, quia ei id consulit,
quod esset benigne remuneraturus, quemadmodum
ei gratum dicitur in quo ejus gratiam experturi essemus,
sicut e contrario nolle illa dicitur quae dissuadet,
aut quaecunque punire magis debet, quam
dono aliquo remunerare, et in quibus iram ipsius
potius quam gratiam sentiremus, hoc est vindictam
potius quam praemium.
V.
Quaerendum arbitror utrum plura facere possit
Deus vel meliora quam faciat, aut ab his etiam quae
facit, ullo modo cessare posset, nec ea unquam
videlicet faceret, quod sive concedamus, sive negemus,