PL 178, col. 360

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

istis suscitare filios Abrahae. Nolo enim me justificare,
quia si gloriam meam quaeram, gloria mea
nihil est. Absit enim, ut declinet cor meum in verba
malitiae ad excusandas excusationes in peccatis [(Psal. CXL, 4)]
,
quod vero super, quod summa
haeresi convictus et infamis jam toto mundo expulsus
sim, haec tria modis omnibus refello et testimonio
Suessionensis et Remensis Ecclesiae falsa esse
pronuntio. Si enim aliquando vel in verbo lapsus
fui vel a veritate deviavi, nec casum verbi nec assertionem
falsi pertinaciter defendi, sed semper
paratior discere quam docere animum ad correptionem
praeparavi, neque enim haereticas est qui,
licet erret, errorem tamen non defendit. Unde beatus
Augustinus: Non ob aliud sunt haeretici nisi

quia, Scripturas sacras non recte intelligentes, opiniones
suas contra earum veritatem pertinaciter defendunt.
Et ad Vincentium Victorem: Absit ut arbitreris
te a fide Catholica deviasse, quia ipse animus
correptionis praeparatione et exspectatione Catholicus
fuit. Qui ergo nunquam meum vel alienum errorem
defendi, procul dubio constat quia nunquam haereticus
fui. Quia vero spiritu immundo quasi cum
quodam vomitu locutionis me infamem atque in concilio
damnatum eructas, utrumque esse falsissimum
praefatarum Ecclesiarum testimonio apud quas et sub
quibus natus et educatus et edoctus sum comprobabo,
cum apud Sanctum Dionysium cujus monachus
esse videris, licet diffugias, modo tecum acturus venero.
Neque vero timeas, quasi te noster lateat adventus,

quia in veritate per tuum abbatem eum
tibi nuntiabo, et quantum volueris ibi te exspectabo.
Quod si abbati tuo inobediens, quod facere non
dubitas, exstiteris, ubicunque terrarum latueris te
quaesitum inveniam. Quomodo vero stare potest
quod dixisti toto me mundo expulsum, cum et Roma
quae mundi caput est me libenter excipiat, et audiendum
libentius amplectatur et audito libentissime
obsequatur? Neque vero Turonensis Ecclesia
vel Locensis, ubi ad pedes meos magistri tui discipulorum
minimus tam diu resedisti, aut Bizuntina
Ecclesia in quibus canonicus sum, extra mundum
sunt, quae me omnes et venerantur, et fovent, et
quod dico discendi studio libenter accipiunt. E hujus

igitur dicti manifestissima falsitate caetera litterarum
tuarum commenta ex aequitate falsa esse judicanda
sunt. Non minimum autem doleo quod bonorum
persecutorem me dixisti. Licet enim bonus non
sim, bonos tamen singulos quo debeo honore
semper veneratus sum. Hos autem quos in exemplum
trahis, dominum videlicet Anselmum Cantuariensem
et Robertum bonae vitae bonique testimonii
homines nunquam persecutus sum, licet quaedam
eorum dicta et facta reprehendenda videantur. Nec
mirum, quia videmus nunc per speculum in aenigmate [(I Cor XIII, 12)]
.
Neque enim hi duo sapientes
et religiosi viri majoris meriti seu sapientiae sunt
Petro apostolorum principe et martyre glorioso, et
beato Cypriano Carthaginensi episcopo doctore suavissimo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.