PL 178, col. 367
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
Patri, id est quod est substantia a Patre habet
et ab ejus substantia; non ergo omnino possumus
vitare separationem facere in substantia sanctae
Trinitatis. Restat ergo ut certo modo separationem
prohibeat; qui modus quis sit ostendit, cum subdit:
in hac Trinitate n. p. a. p. n. m. a. m. Contra Arium
quippe agebat, qui diversitatem inaequalitatis
in sanctae Trinitatis substantia ponebat, Patrem,
Filium et Spiritum sanctum gradibus dignitatis
distinguens. Ideo ergo dicit: Totae tres personae
coaeternae sibi sunt et coaequales; si enim
coaeternae, nihil prius aut posterius; si coaequales,
nihil majus aut minus. Hanc igitur Arianam sepaparationem,
contra quam agebat, secundum videlicet
graduum distinctionem, Athanasius prohibet,
nam omnino separationem non aufert, ubi eas coaeternas
et coaequales dicit. Si enim coaequales, sunt et
aequales; aequalitas autem semper inter plura est, nihil
enim sibi aequale est, beato Ambrosio dicente: « Nemo
ipse sibi solus aequalis est. » Dum igitur in substantia
sanctae Trinitatis aequalitatem et coaeternitatem
ponit, in ea utique separationem pluralitatis
relinquit. Sed prioritatis et posterioritatis per
coaeternum, minoritatis et majoritatis gradus dicendo
coaequales exstinguit. Quod autem unam non
singulariter substantiam sed per similitudinem et
aequalitatem dicat, manifeste demonstrat, cum dicit:
« Una divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. »
Nisi enim priusquam unam dixit, subdidisset:
« aequalis gloria, coaeterna majestas, » unam
ex consuetudine id est singularem acciperemus;
sed hoc prorsus aufert, cum dicit: « aequalis gloria,
et quod unum secundum aequalitatem acceperit,
declarat. Sicut autem ostendimus, quod cum
de separatione substantiae ageret, non omnem eum
separationem accepisse, sed illam solam Arianam
per graduum scilicet distinctionem, ita summopere
perquirendum est, cum dicit: « non tres aeterni sed
unus aeternus, » utrum omnimodis multiplicitatem
aeternitatis removeat an certo modo. Si enim omnino
aeternos dici posse negat, sibi ipsi contrarius est,
qui tres personas aeternas vocavit, dicens eas coaeternas.
Si enim coaeternae, sunt et aeternae; quomodo
ergo non tres aeterni, si tres illae personae
sunt aeternae? Beatus etiam Augustinus De doctrina
Christiana et De agone Christiano aeternas pluraliter
appellat, dicens: « In omnibus igitur rebus
illae sunt, quibus fruendum est, quas aeternas atque
incommutabiles diximus. » Praedixerat enim: « Res
quibus fruimur Pater et Filius et Spiritus sanctus. »
Idem De agone Christiano: « Credimus in Patrem
et Filium et Spiritum sanctum. Haec aeterna sunt
et immutabilia. » Si igitur iste aeternas omnino negat,
et sibi et Augustino veraciter repugnat. Dicendum
est ergo et aeternas esse pluraliter, et
quodammodo non esse. Sic enim, cum Joannem
Salvator prophetam diceret, ille se prophetam negavit.
Sed, ut neque praeco veritatis mentiatur,
alio modo negavit ille, alio modo affirmavit iste.