PL 178, col. 372

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

Petrus appellandus es. Ad hujus imperfecti
hominis ignominiae cumulum vero pertinet, quod
in sigillo, quo fetidas illas litteras sigillasti, imaginem
duo capita habentem, unum viri, alterum mulieris,
ipse formasti. Unde quis dubitet, quanto adhuc
in eam ardeat amore qui tali eam capitum
conjunctione non erubuit honorare. Plura quidem
in tuam contumeliam vera ac manifesta dictare
decreveram; sed quia contra hominem imperfectum
ago, opus quod ceperam imperfectum relinquo.
EPISTOLA XVI. Quae est Fulconis prioris de Diogilo, ad Petrum Abaelardum.

tuum calere ingenium, laudare et praedicare assidue
studebat. Praetereo cunctos Parisiorum civitatem
habitantes, et intra Galliarum proximas et remotissimas
partes qui sic a te doceri sitiebant, ac
si nihil disciplinae non apud te inveniri potuisset.
Ingenii claritate, et suavitate eloquii, et linguae absolutioris
facilitate, necnon et scientiae subtilitate
permoti, quasi ad limpidissimum philosophiae fontem
iter accelerabant. Nam illud, quod sic te, ut
aiunt, praecipitem dedit, singularum scilicet feminarum
amorem, et laqueos libidinis earum, quibus
suos capiunt scortatores, melius mihi videor praeterire,
quam aliquid dicere quod ordini nostro et
regulae nostrae religionis non concordet: quandoquidem
sermo de talibus saepe magis soleat nocere

bonis, quam prodesse. Hac fortassis in te bonorum
congregatione in te et super te elatus (quamvis sapiens,
si hujus nominis significationem in se non
exstinguat, his animi bonis minime moveatur), in
superbiam, initium et pestem omnium malorum, et
inanissime efferbueras, et te jactantiae vento ostentandi,
omnes fere alios, etiam sanctos, qui ante te
sapientiae operam dederant, ut aiunt qui te frequentius
audiebant, inferiores te existimabas. At
omnipotens Dei dignatio et benignitas, qui superbiae
ventum facit evanescere, et humilitatis gratiam
multiplicat; qui neminem morbo aegrotantem superbiae,
aliisque animi aegritudinibus laborantem
non justo judicio despicit, tuae mentis inflationem,

et oculorum extollentiam hoc adversitatis genere
tui miserando perdomuit: quatenus et in te superbe
non saperes, et alios quosque bonos vituperando
negligere desisteres; castimoniaeque sanctitate, et
continentiae laudabili devotione de reliquo pollere.
Haec corporis particula, quam omnipotentis Dei judicio,
ei beneficio perdidisti, quantum tibi nocuerat,
ac nocere, quandiu permansit, non desistebat,
melius tuarum diminutio rerum, quam mea possit
monstrare oratio, docet. Quidquid vere scientiae tuae
venditione perorando praeter quotidianum victum et
usum necessarium, sicut relatione didici, acquirere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.