PL 179, col. 371

Epistolae et privilegia (Innocentius II), J. P. Migne

accommodantes assensum, sacrosanctam
ecclesiam Sancti Sepulcri, in qua divinis obsequiis
insistentes, passionem Dominicam et victoriosissime
crucis triumphum assidue oculata fide recolitis, nec
non personas vestras sub beati Petri protectionem
suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus,
statuentes ut universa, quae ecclesia ipsa inpraesentiarum
canonice possidet, quaecunque etiam ab
egregiae memoriae viris, duce Godefredo et utroque
rege Balduino, Arnulpho quoque et aliis patriarchis,
eidem loco collata sunt juste, aut rationabiliter in
posterum a patriarchis vel aliis Dei fidelibus conferentur,
firma vobis in perpetuum et illibata permaneant.
In quibus haec propriis duximus exprimenda
vocabulis: videlicet ecclesiam Sancti Sepulcri apud

Brundusium cum appendiciis suis, ecclesiam quoque,
quae sita est extra castrum Barulum, in honore et
nomine ejusdem sepulcri, in meridiana parte juxta
vias publicas, quarum una ducit Canusium, altera
vero Salpiam, cum universis appendiciis suis,
ecclesiam Sancti Sepulcri itidem extra muros civitatis
Trojanae similiter cum omnibus appendiciis
suis, ecclesiam in honore beati Theodori in Beneventano
suburbio sitam. Decernimus ergo ut nulli
omnino hominum liceat praefatum locum seu personas
vestras temere perturbare, vel possessiones
ecclesiae vestrae auferre, minuere seu qui[bus]libet
molestiis fatigare, sed omnia vobis integra conserventur
vestris et pauperum Christi usibus profutura,

salva nimirum Jerosolymitani patriarchae canonica
justitia et reverentia. Si qua sane ecclesiastica
saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis
paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit,
secundo tertiove commonita, si non praesumptionem
suam congrua satisfactione correxerit, potestatis
honorisque sui periculum patiatur, et excommunicationi
subjaceat; conservantes autem haec omnipotentis
Domini et beatorum Petri ac Pauli apostolorum
ejus gratiam consequantur. Amen.
Ego Innocentius, Catholicae Ecclesiae episcopus,
subscripsi.
Ego Egidius, Tusculanus episcopus, subscripsi.
Ego Gregorius, presbyter cardinalis [tituli Sanctorum]
Apostolorum, subscripsi.

Ego Girardus, presbyter cardinalis tituli Sanctae
Crucis in Jerusalem, subscripsi.
Ego Anselmus, presbyter cardinalis tituli Sancti
Laurentii in Lucina, subscripsi.
Ego Lucas, presbyter cardinalis tituli Sanctorum
Joannis et Pauli, subscripsi.
Ego Ivo, presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii
in Damaso, subscripsi.
Ego Vassallus, diaconus cardinalis Sancti Eustachii,
subscripsi.
Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sancti Angeli,
subscripsi.
Datum Albani, per manum Aymerici, sanctae
Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii,
VII Kalendas Augusti, indictione prima, Incarnationis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.