PL 179, col. 831

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

Sane laborum vestrorum decimas quas propriis excolitis
sumptibus, seu annualium absque contradictione
aliqua vobis concedimus possidendas. Nulli
ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere
perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus
fatigare, sed haec omnia integra conserventur, vestris
usibus perpetuo profutura. Ad indicium autem
perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, sex
nummos quotannis Lateranensi palatio persolvetis.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve
persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens,
contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque
commonita, si non satisfactione congrua
emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate

careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei
et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena
fiat, atque in extremo examine districtae ultioni
subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus
beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam
Domini nostri Jesu Christi et aeternae felicitatis
praemia consequantur. Amen.
Ego Lucius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani, per manum Barrocii capellani
et scriptoris, Id. Martii, ind. VII, Incarnationis Dominicae
anno 1144, pontificatus vero domini Lucii II
papae anno I.
V. Privilegium pro Ecclesia Cremonensi. [(Anno 1144, Mart. 17.)] [UGHELLI Italia sacra, IV, 602.)

LUCIUS epicopus; servus servorum Dei, venerabili
fratri OBERTO Cremonensi episcopo, ejusque
successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus
effectus, sic legitima desiderantium non est differenda
petitio. Quocirca, dilecte in Christo frater
Oberte episcope, tuis postulationibus clementius
annuentes, ad perpetuam sanctae Cremonensis Ecclesiae
firmitatem, possessiones, et bona omnia quae
in praesentiarum Ecclesia eadem juste possidet, sive
in futurum, Domino largiente, juste atque canonice
acquisierit, apostolica auctoritate firmamus. Inter
quae omnia haec prima visa sunt nobis exprimenda.

Quidquid scilicet curata telonei, atque ripatici, et
portatici de Cremonensi civitate ad publicam sanctionem
pertinuerit, tam de ipsius civitatis comitatu,
quam de parte curtis Sexpilas, nec non ripas,
et piscarias a Vulpariolo, usque in caput Aduae,
cum molendinis, et cum uniuscujusque navis solito
censu, sicut continetur in praecepto, et in
tuis notitiis, seu cum per solutionem omnium
navium causa mercandi Cremonam adeuntium,
tam Venetorum, quam caeterorum navium, et cum
curata omnium negotiorum, quae fiunt in praedicta
ripa. Districtionem civitatis infra, et extra per quinque
milliariorum spatia. Altare quoque S. Hymerii,
canonicam et dest . . . . . quas canonici soliti sunt
suscipere de manu episcopi per beneficium, equos,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.