PL 179, col. 835

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel
ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus
fatigare, sed omnia integra conserventur eorum,
pro quorum gubernatione et sustentatione
concessa sunt usibus omnimodis profutura: salva
dioecesani episcopi canonica justitia, et apostolicae
sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica
saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis
paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit,
secundo tertiove commonita, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque
sui dignitate careat, reamque se divino judicio
existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a
sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini
Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque

in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax
Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum
bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem
praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen,
amen.
Ego Lucius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Baronis capellani et
scriptoris, XVI Kalendas Aprilis, interdictione VII,
Incarnationis Dominicae anno 1144, pontificatus vero
domni Lucii II papae anno I.
VII. Privilegium pro ecclesia Olivolensi seu Castellana (Veneta ). [(Anno 1144, Mart. 21.)] [UGHELLI Italia sacra, V, 1241.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri Jo. Olivolensis, seu Castellanae Ecclesiae
episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis
in perpetuum.
Aequum et rationabile est ut sancta Romana
Ecclesia, quae Ecclesiarum omnium caput est et magistra
a Domino constituta, tanquam pia mater
curam et sollicitudinem habeat, et eas a pravorum
hominum molestiis provida circumspectione custodiat.
Proinde nos, qui licet indigni loco B. Petri apostolorum
principis, disponente Domino, residemus,
fratres nostros episcopos debita benignitate diligere,
et ecclesiis sibi commissis sua debemus ex

injuncto nobis a Deo apostolatus officio jura servare.
Hoc nimirum charitatis intuitu venerabilis
frater Jo. episcope, tuis rationalibus postulationibus
clementer annuimus, et Olivolensem ecclesiam, cui
Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio
duximus muniendam. Sanctorum quippe pontificum
decretis constat esse statutum, ut nemo alterius
terminos usurpet, nec alterius parochianos judicare,
aut excommunicare praesumat, ut nullus primas,
nullus metropolitanus, nullus unquam reliquorum
episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem
accedat, quae ad eum non pertinet, et
alterius episcopi est parochiae, super cuiquam dispositione,
nisi vocatur ab eo, cujus juris esse noscitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.