PL 179, col. 838
Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne
Ottone per concambium suscepistis. Decimas a Gebehardo
episcopo canonice vobis concessas. Praedium,
apud Elsindorf cum Ecclesia et suis pertinentiis.
Apud Halle juxta monasterium quidquid ibi
episcopi videlicet Gebehardus, Tiemo et Chunradus
vobis concesserunt.
Nulli autem episcopo, nec abbati ipsi, nec personae
alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum
sive beneficium sine consensu meliorum et
discretorum fratrum aliquibus dare, nec modis aliis
alienare. Prohibemus quoque ut nulli fratrum post
factam professionem absque abbatis totiusque congregationis
permissione liceat ex eodem claustro
discedere, discedentem vero absque communi litterarum
cautione nullus audeat retinere. Sane sepulturam
ipsius loci liberam esse censemus, ut
quicunque, se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati
sint, extremae eorum voluntati nullus
obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiae.
Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere
nullius episcopi vel praepositi contradictio
vos inhibeat.
Praeterea hospitalem domum a venerabili fratre
nostro Chunrado apud Friesach constructam et
Admontensi coenobio cum decimis apud Mothnizze
antiquis et novellis et cum caeteris omnibus sive
patellis sive silvis aut agris sive mancipiis vel
cum concambio, sive rationabili donatione donatam
vobis apostolico privilegio roboramus. Obeunte vero
te, nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet
successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia
seu violentia praeponatur, nisi quem fratres
communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum
Dei timorem et beati Benedicti Regulam
praeviderint eligendum. Nulli hominum omnino fas
sit idem coenobium perturbare aut ejus possessiones
auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis
vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur
eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione
concessa sunt, usibus omnimodis profutura,
salva Salzpurgensis archiepiscopi canonica reverentia,
cui tamen omnino non liceat eidem vexationem
aliquam vel consuetudinem, quae regularium quieti
noceat irrogare.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve
persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens,
contra eam temere venire tentaterit, secundo tertiove
commonita, si non satisfactione digna emendaverit,
potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque
se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine
Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena
fiat, atque in extremo examine districtae ultioni
subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus
sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus
et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud
districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Amen, amen, amen.Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad