PL 18, col. 34

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

nunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut in
unum membrum, totum corpus, ut in Salomone.
Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quae
non solum specie verbi, sed etiam multiformi narratione
occultantur. Quamobrem, Dei gratia in
auxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritus
multiplicet ingressus legendi, eloquiumque
subtile, quod ad impedimentum intellectus, speciei
genus, aut generi speciem inserit: genus species ne
sit, facile possit videri. Dum enim speciem narrat,
ita in genus transit, ut transitus non statim liquido
appareat: sed talia transiens ponit verba, quae in
utrumque conveniant, donec paulatim speciei modum
excedat, et transitus dilucidet, cum, quae a specie
coeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodem

modo genus relinquit, in speciem rediens. Aliquando
autem a specie in genus non supradicto modo revertitur.
Aliquando supradicto modo transit, et evidenter
revertitur simili ordinis varietate: aut a
specie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem.
Aliquando redit ex hoc in illud non semel:
et omnis narratio nec speciem excedit, nec genus
praeterit, in utrumque conveniens. Haec varietas
translationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Dei
quaerat. Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibus
eorum, qui ab Hierusalem capti et dispersi
fuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quam
Patres nostri possederunt, exprimit mundum. Septem
enim gentes Abrahae promissae, figura sunt omnium
gentium. Factus est, inquit, ad me sermo Domini,

dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt in
terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis
et peccatis: secundum immunditiam menstruatae facta
est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam
super eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressi
sunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dum
dicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressi
sunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum,
quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quas
ingressi sunt illic. Propter hoc, dic domui Israel: Haec
dicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel:
sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus,
in medio quarum ingressi estis. Illic incipit
jungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctum
illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod

polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam
ego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculos
eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos
ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram.
Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda,
et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo
vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum
dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra:
et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos,
et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judicia
mea custodiatis, et operemini. Et habitabitis in
terra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.