PL 18, col. 37
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, et
credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium
non veniet, sed transiet a morte ad vitam.
Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est,
quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint,
vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sic
dedit Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem
dedit ei et judicium facere: quia filius hominis est [(Joan. V, 24, 27)]
.
Jungit novissimam resurrectionem: Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes,
qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei,
et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae:
qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii [(Ibid., 28, 29)]
.
Primo dixit, mortui qui audierint, vivent.
Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient.
Item quod in uno homine totum corpus significetur,
in Regum libro promittit Deus David, de Salomone
dicens: Suscitabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi
domum [(II Reg. VII, 15)]
.
Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens: Et dirigam thronum ejus usque in aeternum.
Item in
utrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in
filium. Et si venerit injustitia ejus, arguam eum in
virga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiam
autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli,
a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fiet
domus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus
in aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domus
ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus in
aeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatus
usque in aeternum [(Ibid., 13, 16)]
. Quod
autem videtur in excessus specie thronum Christi
promittere in aeternum, thronum filii hominis promittit,
et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae. Non
enim propter David promisit Deus regnaturum Christum:
cui ante constitutionem mundi promisit hanc
claritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo: Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuas
tribus Jacob, et Israel dispersionem convertas.
Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium,
ut sis in salutem usque in novissimum terrae [(Isa. XLIX, 6)]
.
Quid majus Filio Dei vocari puer meus,
et Israel dispersionem convertere, aut per cum
factum esse ipsum Israel et coelum et terram, et
quae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixit
magnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semine
David. Omnis enim promissio Abrahae et David,
ipsa est, ut semen eorum misereretur ei, cujus sunt
omnia, et esset cohaeres in aeternum: non propter
eos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patre
constitutus. Quid dicimus de Salomone? cum Deo
est, an post idololatriam reprobatus est? Si cum
Deo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorum
cultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiam
egisse Salomonem, aut recepisse sapientiam. Si autem
reprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quae
dicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomoni
propter David, sicut scriptum est in libro Regum: