PL 18, col. 43
De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne
transierunt legem, et mutaverunt jussa testamenti
aeterni. Propterea ergo maledictio comedit terram:
quia peccaverunt, qui inhabitant in ea. Propter hoc
egentes erunt, qui inhabitant terram [(Isa. XXIV, 1-6)]
.
[Numquid illi gentes esse possunt, quibus in omnibus
regnis terrae negotiatio est edere, et bibere, et
repleri, non quodam tempore, sed in signum memoriae
in conspectu Domini? Et relinquentur homines
pauci. Lugebit vitis, lugebit vinum. Gement omnes
quorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas tympano,
cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum.
Numquid sanctorum cessabit vox citharae? Confusi
sunt: non biberunt merum, amarum factum est vinum
illis, qui bibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudent
omnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabit
omnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae,
et domus derelictae peribunt [(Ibid., 6-8)]
.] Haec
omnia erunt terrae in medio gentium. Si deserta
est omnis civitas; quae sunt gentes, in quarum medio
ista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicue
fieri, tamen omnia spiritualia sunt. Omnem
civitatem desertam spiritualiter mortuam dicit:
sed Tyri illius meretricis, non cujus negotiatio sancta
toto orbe. Hierusalem autem relinquentur homines
pauci, salvo utique statu eorum, qui perimunt. Pauci
relinquentur ex eis, quos spiritualiter mortuos dicit:
qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticus
non interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sed
quia propositum nobis implendum est, duobus contenti
sumus exemplis. Minatur Deus ignem ex igni
Israel, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, et
dicit ad Syrum vel ad stipulam, post paululum, ignem
futuros. Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem,
ignominiam: et in claritatem tuam, ignem ardentem:
et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, et
sanctificabit illud in flamma ardente (scilicet lumen
Israel), et manducabit quasi fenum, silvam. In illo die
ardebunt montes: et per praecipitia fugiunt, quasi qui
fugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur,
et puer scribet illos [(Esa. X, 16-19)]
. Qui remanserint,
inquit, ab illis. Non enim potest
ignis, qui comburit ardere? Qui autem ex combustis
superaverint, ignis efficientur. In Zacharia
tegimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit,
quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualiter
cruciatibus interficere. Siquidem stantibus oculos
eruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit, in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedet
Deus populos, quotquot militaverunt adversus Israel.
Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: et
oculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorum
tabescet in ore eorum. Et erit in illa die alienatio magna
super illos, et apprehendet unusquisque manum proximi
sui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus
(id
est, caecus caecum ducens). Et Judaea praeliabitur in
Hierusalem, et colliget viros omnium populorum, et
aurum, et argentum, et vestem, in multitudinem nimis.
Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum,