PL 180, col. 39

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

qui eam descripsit, et adnotatiunculis, quae multum lucis mihi attulere, adornavit; iis voces aliquot et
varia loca in contextu comprehensa elucidantur.
Auctor Hermannus semel prodit monachum, post abbatem Sancti Martini Tornacensis, scribitque in
prologo causam cur ad hoc opus se accinxerit; et fatetur ingenue, cum diruta abbatia multis saeculis
permanserit, seu varios casus pertulerit et vicissitudines, saepiuscule in illa narratione exaranda sese
tenebris fuisse obvolutum, quippe qui nihil pene antiquorum monumentorum reperit, quandoquidem nobile
istud asceterium aedificiis destructis plane spoliatum fuerit ornamentis pretiosis, chartis, reditibus, ac
proinde nonnisi labore summo ad notitiam aliquam pervenire valuerit anterioris ac veteris aevi, et priorum
Patrum qui coenobium istud incoluere: atque ut historiae filum texat et chronologiae ordinem observet,
rebus monasticis pontificum, regum principum et dynastarum adjicit actus. Singularia hac in narratione
animadvertet haud dubie eruditus lector, ea potissimum quae tanquam oculatus, auritusque testis affirmat
Hermannus suo tempore evenisse. Nihil hic attexo; percurre, si lubet, adnotationes adjectas.
Hermannus sui operis exordium sumit a Samsone Remorum archiepiscopo, et Innocentio II Catholicam
Ecclesiam regente, dum Romae ageret, quemadmodum ipse testatur in praefatione: Ne penitus, infit, tam
longi temporis taedio depeream in Lateranensi palatio, restaurationis Ecclesiae nostrae ordinem scribere aggredior,
etc. In his autem verbis: Et ex consortio eorum melius esset, quam si seorsim essent sepulti, desiisse reor.
Quae porro sequuntur a numero 103 ad finem, alterius arbitror esse relationem, quippe Hermannum
summa animi demissione aliisque virtutibus praeclarum, in tot sui laudes prorupisse minime fas est credere.
Continuator ille suam relationem absolvit anno 1160.
PROLOGUS.

Dilectissimis dominis, Patribus, fratribus, et filiis universis Beati Martini Tornacensis coenobii
monachis, Frater HERMANNUS ultimus eorum servulus, super flumina Babylonis supernae Sion jugiter
recordari.
Pro dilectione, quam mihi ab infantia mea exhibuistis, pro sincera obedientia, quam mihi quandiu
abbas vester esse volui, sine aliquo scrupulo semper et praesenti et absenti impendistis, Deo et
omnibus vobis gratias refero, utque vobis ipse Dominus pro me retribuat, ejus misericordiam exoro. Quia
vero nonnulli vestrum a me petierunt multoties ut modum constructionis, sive restaurationis ecclesiae nostrae
litteris mandando tam futuris quam praesentibus notificarem, ecce petitioni eorum libenter satisfacere volo,
sciens priorum notitiam plerumque posteris profuisse, eorumque ignorantiam saepenumero non parvum
detrimentum intulisse. Nostis autem ex quo adolescentulus fui me idem facere voluisse et etiam tabulis aliqua
impressisse, sed dum considerarem primos ecclesiae nostrae inceptores adhuc vivere, adulationis notam
timuisse, si eorum actus viventibus ipsis viderer scribere, sicque ea quae inceperam delevisse. Nunc vero
quia jam duobus primis defunctis, ego tertius abbas successi, ac de prioribus monachis aut nullum, aut
paucos superstites video, simul etiam jam quinquagesimum annum restaurationis nostrae transisse non
ignoro, ecce securior petitioni vestrae possum acquiescere. Si enim ulterius differam, tempore praetereunte
multa possunt paulatim oblivioni tradi, quae necesse fuisset describi. Quia ergo, sicut nostis, praeterito
nuper Natali Domini, cum domino nostro Samsone Remorum archiepiscopo Roma rediens, litteras domini
papae Innocentii Tornacum detuli, praecipientes Tornacensibus ut proprium sibi episcopum eligerent, et ab
obedientia Noviomensis episcopi omnino absoluti essent, sicque electo ad episcopatum domno Absalone
S. Amandi abbate, statim pro eo Romam rogatus sum redire; dumque domini papae responsum exspecto,
jam ab octavis Paschae usque ad octavas Pentecostes me Romae demoratum esse conspicio, ne penitus tam
longi temporis taedio deficiam, vel otio depeream in Lateranensi palatio, restaurationis Ecclesiae nostrae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.