PL 180, col. 48
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
civium inferior videbatur. Hos ergo duos milites
quidam juvenis vidit in somnis in praefata ecclesia
stantes, et antiquas ejus ruinas restaurare molientes.
Quod cum evigilans matri suae retulisset, illa protinus
similem aliis sententiam protulit, dicens: « Crede,
fili, eamdem ecclesiam Domini misericordia citius
restaurandam, hosque duos milites eidem loco multum
profuturos. » Quod sic postmodum contigit:
nam ambo in eadem ecclesia Sancti Martini monachi
sunt facti; quotque labores in ea vel pro ea protulerunt,
testis est ille pro quo laboraverunt.
11.
Cum ergo in Tornacensi regione hujusmodi
sermones a diversis pronuntiarentur de ejusdem ecclesiae
restauratione, videntes cives magistrum Odonem
cum suis quinque clericis saecularem vitam
velle relinquere, necdumque quo ituri essent deliberasse,
praefatum episcopum domnum Rabodum
adeunt, ut eos in eadem ecclesia remanere exhortaretur
unanimiter deposcunt, totiusque civitatis
auxilium eis non defuturum promittunt. Congaudet
episcopus, eisque secreto convocatis petitionem
civium innotescit, multaque suasoria supperaddit.
Quinque clerici respondent quidquid vellet magister
Odo se concessuros: tota summa concessionis vel
negationis in magistri pendet arbitrio. Episcopus
proinde preces replicat, utque tanti boni intrepidus
inceptor existat assidue exorat. Sed ille videns ibi
nonnisi unam ipsamque veterem et semidirutam
consistere ecclesiolam, tanti ponderis sarcinam aggredi
pavitabat. Egreditur de domo episcopi nullo
certe responso reddito, nec tamen cessat episcopus
iterum iterumque animum ejus ad hoc opus aggrediendum
accendere; vidensque se parum proficere,
quemdam religiosum presbyterum Gislebertum accersit,
qui in eadem regione tunc temporis acsi propheta
quilibet honorabatur, quique nunc in ecclesia
Sancti Petri Helnonensis coram altari sepultus
quiescit. Hoc ergo sibi juncto, iterum totis viribus
animum magistri nititur inflammare, proponens
Apostoli sententiam, quod qui plus laboraverit, plus
mercedis accipiet, et quoniam per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei [(Act. XIV,
21)]
; quodque honorabilius et commodius ei foret
apud Deum et homines si novum fundamentum Ecclesiae
ipse fieret, quam si aliquod coenobium olim
constructum ingrediens, super alienum fundamentum
aedificaret. Tot tantisque sententiarum spiculis
tandem magister devictus ad ultimum respondet se
ibidem remansurum, si episcopali privilegio ab omni
exactione libera sibi traderetur eadem ecclesiola.
Supra modum pontifex exhilaratus canonicorum
conventum evocat, utque hoc benigne concederet
exorat, sed illi quodammodo futurorum praenuntii
conjectores id omnino concedere denegant, dicentes
comprovinciales matrem ecclesiam deserturos, et
Sancti Martini monasterium pro inhabitantium religione