PL 180, col. 51

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

Flandriam tenuit, multaeque potentiae fuit, adeo ut
privignam suam duxerit Philippus rex Francorum,
de qua genuit regem Ludovicum. Sororem accepit
Guillelmus comes Northmannorum, qui, interfecto
Heraldo rege Angliae, violenter Anglia capta duos
principatus obtinuit, existens comes Northmannorum
et rex Anglorum, ita ut in sigillo suo ex una
parte sederet super equum ut comes, ex alia super
thronum cum sceptro ut rex, genuitque ex Mathilde
filia comitis Flandrensis tres filios, Guillelmum scilicet,
qui ei primus successit; Robertum cui comitatum
Northmanniae dedit. Tertius filius fuit Henricus,
qui primo quidem nihil habuit, ita ut defuncto patre
suo inclyto rege Guillelmo non nisi miles cum caeteris
esse videretur, sed mirabilis fortuna eum prosecuta

est; nam germanus ejus Guillelmus rex juvenis cum
post decem annos fere regni sui in silvam isset venatum,
et vidisset unum cervum transeuntem, praecepit
militi suo, nomine Waltero Tirello, ut cum arcu
et sagittis stans contra se, ex alia parte non permitteret
cervum transire; sed miles, tenso arcu pro
cervo sagittam jaciens, regem in corde percussit,
et sine mora exstinxit; sicque Henricus germanus
qui nihil antea habuerat, ei in regno successit.
Cumque vidisset fratrem suum Robertum comitem
Northmannorum contra se rebellantem, et regnum
Angliae repetentem eo quod major natu esset, et
Guillelmo germano suo succedere majori jure deberet,
Henricus congregato exercitu mare transivit,
Northmanniam intravit, praelioque conserto Robertum

fratrem suum victum et captum in Anglia reduxit,
et usque ad diem mortis suae in quodam castello
clausum tenuit, quidquid tamen ei necessarium
in rebus corporalibus erat sicut sibimet exhiberi et
ministrari praecepit; sicque rursum regnum Angliae et
comitatum Northmanniae solus obtinuit, et sigillum
paternum sibi fieri praecepit. De quo Henrico quia
mentionem feci, et alius referendi locus non erit,
licet multum a coepta narratione digredi videar,
quiddam tamen memoria dignum dicam.
15.
Hic ergo confirmatus in regno, voluit conjugem
habere puellam quamdam, filiam David regis
Scotiae, dixitque D. Anselmo, tunc temporis Cantuariensis
urbis venerabili archiepiscopo, ut eam sibi

benediceret et solemnibus nuptiis benedictam in
conjugium sociaret. Respondit archiepiscopus se
nolle eam benedicere, nec suo consilio regem in
conjugium eam sibi sociaturum, quoniam velum sanctimonialium,
sicut ipse certo didicerat, gestasset
super caput suum, quo se coelestis potius quam terreni
regis monstrasset fore sponsam. Rex contra
dixit se promisisse, et etiam jurejurando confirmasse
patri ejus regi David quod eam conjugem duceret,
ideoque pro conservando juramento suo se non eam
dimissurum, nisi canonico judicio fuisset determinatum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.