PL 180, col. 53

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

credere vellet ut eam non duceretis consulerem,
quoniam, quomodocunque contigerit, tamen velum
super caput suum portavit, et sufficienter de filiabus
regum aut comitum vobis invenire possetis. »
Rege vero in eo quod coeperat perseverante, subjunxit
ille vir sanctissimus: Vos quidem, domine
rex, consilio meo praetermisso facietis quod vobis
placuerit, sed qui diutius vixerit, puto quod videbit
non diu Angliam gavisuram de prole quae de ea
nata fuerit. Haec ego adolescens eum dixisse audivi,
nunc vero magna parte video jam contigisse.
16.
Rex itaque de ea duos filios et unam filiam
genuit, e quibus filii jam adolescentes, dum de Northmannia
in Angliam redirent, fracta nave cum multis
aliis in mari perierunt, filiam vero, cum multis opibus

sibi a patre transmissam, Henricus Romanorum
imperator conjugem duxit, nuptiasque Leodii cum
magna gloria celebravit; sed, uno filio ex ea genito,
celeri morte praeventus eam viduam reliquit. Quae
viduata rursus comiti Andegavensi nupsit, cum,
subito patre ejus in urbe Rotomagensi defuncto, Anglorum
proceres Stephanum comitem Boloniensem,
comitis Theobaldi Campaniensis germanum, super
se regem constituunt. Unde Robertus Henrici regis
ex concubina filius, graviter indignatus, contra eum
palam rebellavit, eumque in praelio captum in quodam
castello, quod sibi pater suus dederat, vinctum
reclusit, et sorori suae ut cum filio suo citius in Angliam
transiret et regnum paternum susciperet mandavit.

Illa, putans se cuncta prospera reperturam,
celeriter pertransivit, sed secus quam crediderat
invenit; nam conjux Stephani principis sibi junctis
fortiter ei restitit. Ipse quoque Stephanus post paucos
dies quibusdam pactionibus Roberto reconciliatus,
et de vinculis eductus, rursus Anglorum
regnum obtinuit, sicque filia regis Henrici vana spe
delusam fore ingemuit, et futurorum quidem incerti
sumus. Hoc vero unum aperte videmus secundum
prophetiam domini Anselmi non diu gavisam esse
Angliam de prole illius reginae, quae post velum
portatum regi Henrico nupserat, imo diutina seditione
vastatam et oppressam de pristinis divitiis ad
magnam paupertatem devenisse. Non ergo contemnenda,
sed potius veneranda et timenda sunt verba

sapientium et Ecclesiae praelatorum, quoniam et supradictam
prophetiam Leonis papae de Balduino
comite Flandrensi, qui consanguineam suam duxit,
et sequentem domini Anselmi de rege Anglorum
veras fuisse manifestum est. Nunc autem ad ea quae
de Roberto Flandrensi comite ignota illa matrona
legatis ejus praedixit redeamus, et quam vera fuerint
paucis explicemus.
17.
Robertus itaque ille, ut supra scriptum est,
privignam suam dedit regi Francorum Philippo,
sororem Northmanniae comiti Guillelmo, e duabus
filiabus, unam regi Danorum Canuto, de qua natus
est Carolus; aliam vero comiti Brusellensi Henrico.
Qui cum audisset Everardum Tornacensem castellanum
strenuissimos milites secum habere, Tornacum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.