PL 180, col. 62
Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor
ille, diligenter singula discurrendo proponens,
in primo quidem conjugio non nisi solum jusjurandum
factum, in secundo vero et jusjurandum, et
desponsationem, et praesbyteri benedictionem, et
solemnes nuptias, postremo utriusque copulationem,
integrum matrimonium factum esse intulit; prolatisque
canonum diversis capitulis, secundum conjugium
ulterius non posse dissolvi, de priori vero
perjurio poenitentiam comiti debere imponi subjunxit.
Cui sententiae papa cum cardinalibus assentiente,
reversisque nuntiis in Franciam cum litteris
apostolicis, tunc quidem comes Balduinus
exsultavit Jolendem sibi remansisse; puella vero
doluit se comitis conjugio privatam fuisse, sed repente
miserabili fortuna, imo Dei misericordia subsequente,
Ludovico regi Francorum conjugio est
copulata, hujusque qui nunc rex est Ludovici,
aliorumque regis filiorum mater effecta, quod prius
non contigisse doluit, inde postmodum vehementer
exsultavit, quoniam magis voluit dici et esse Francorum
regina quam Montensis comitissa. Hic ergo
Balduinus de praefata Jolende genuit alium Balduinum,
et Richeldem Everardi Castellani Tornacensis
conjugem. Quia ergo Richeldis Everardo hujus provinciae
principi nupsit, libet de illa per excessum
parum dicere.
34.
Fuit enim haec Richeldis sicut genere nobilissima,
sic facie pulcherrima, et in actibus saeculi
nequam strenuissima, quae genuit Balduinum pulcherrimum
et nobilissimum adolescentem; sed, heu!
in flore juventutis febre correptus, cum morte pactum
iniit, sepultusque est in claustro sanctae Dei
genitricis Mariae; Richeldis vero Everardum et Godefridum
filios speciosos, et Jolendem filiam moriens
reliquit. Qui Evarardus cum adhuc aetate tener
esset, terram paterni juris malefactoribus abundantissime
subjectam frendens dentibus nimium indoluit.
Quibus cum indignatione et ira evaginato gladio,
oculis turbatis asperitate superbiae et feritatis
in manu valida cum impetu velociter occurrit, omnesque
in brevi de finibus suis exturbavit, terramque
suam paci, et pacem terrae reformavit. Post
haec autem filiam Lamberti Leodiensis comitis, Gertrudem
nomine, uxorem accepit, de qua Balduinum
filium genuit: Jolendis vero soror ejus Flandrensi
dapifero Rogerio nupsit.
35.
Nunc autem de Balduino Montensi comite,
qui patri suo Balduino in aetate juvenili defuncto
successerat, et comitis Namurcensis germanam conjugem
duxerat, jam adolescens milesque strenuus
erat, quando Carolo principe viduata est Flandria,
pauca explicemus. Hic ergo Balduinus audiens regem
Francorum Atrebatum venisse, et de constituendo
Flandriae comite consilium quaerere, assumptis
secum nobilibus et sapientibus terrae suae principibus,
regem adiit, avum suum Balduinum, qui