PL 180, col. 740

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis,
non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
. Alii autem
gratiae Dei derogantes, dicunt sacerdotum malis
meritis ita invocationem divini nominis annullari,
ut eorum indigna consecratione non debeat panis
in Christi carnem converti. Alii vero mutari quidem
in carnem Christi, sed malis meritis sumentium non
permanere carnem Christi, sed iterum reverti in
purum sacramentum panis et vini. Alii, quod est
deterius, dicunt per comestionem, in foedae digestionis
converti corruptionem.
Quia ergo tot haereses, et si quae sunt aliae de sacramento
corporis et sanguinis Christi pullulant,
de veritate et virtute ipsius, aspirante divina gratia.
quanto fidelius potero absolvam; non humana quidem

ratione, quae ad hoc non suppetit, sed ipsius
Christi sanctorumque testimoniis, quibus Ecclesia
roborata consistit, a quibus quo firmius veram obtinet
fidem, eo certius aeternam assequitur salutem. Non enim,
ut ait Apostolus, in persuasibilibus humanae
sapientiae verbis, sed per stultitiam praedicationis
placuit salvos facere credentes; quia, quod
stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod
infirmum est Dei, fortius est hominibus [(I Cor. II, 4)]
.
Videtur enim stultum, sed stultis, Christum in
specie panis et vini, brutae scilicet rei, praesentem
nobis corporaliter fieri; tantilla formula panis, tantam
majestatem contineri. Sed quis in Deo reprehendere
debeat, quod in ipso pium, nobis autem
est necessarium? Congruere quidem non videtur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.