PL 180, col. 742

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

vel intellectu longe sunt a nobis, quae sub nobis facta
sunt, tanto et incomparabiliter amplius longe
sumus ab eo qui nos fecit. Ex quo enim homo cum
in honore esset non intellexit, et comparatus jumentis
insipientibus similis factus est eis [(Psal. XLVIII,
13)]
: in corpore quidem bestiales sensus recepit,
quibus tantum corporalia, nec illa etiam vere perfecteque
sentiret; in mente vero ita hebetem intellectum
habuit, ut parum corporalia, minus spiritualia discerneret.
Non igitur decet, ut bestiali sensu vel modico intellectu
nostro, quo nec terrena ista scire sufficimus,
immensitatem divinae majestatis comprehendere velimus;
cum ipsi angeli, qui adhuc nobis superiores
sunt, in eum desiderent prospicere [(I. Petr. I, 12)] ,

nec tamen immensitatem ejus majestatis valeant
penetrare: quamvis eum sicut est, facie ad faciem
contemplentur, et ejus manifesta gloria satientur.
Quae enim creatura, cum circumscripta sit, immensum
possit comprehendere? Si enim aliquatenus
comprehendi potest, immensus non est. Ut ergo ait
Apostolus: Non plus sapere quam oportet sapere,
sed sapere ad sobrietatem; et unicuique sicut divisit
Deus mensuram fidei [(Rom. XII, 3)]
. Non enim omnia
dat omnibus, sed unicuique proprium donum est a
Deo. Quod ut in membris Ecclesiae congrua corporis
nostri probemus similitudine, variis membris varii
sensus distribuuntur, per quos color oculis, sonus
auribus dissimiliter sentiuntur: et sic in caeteris.
Ut igitur figurate loquar, si visus auditui varietatem

colorum, et visui praedicaret auditus varietatem
sonorum, nonne alterum alteri credere oporteret
in his quae minime sentiret? Non enim deberet
esse incredibile, quia ei esset incomprehensibile.
Nunquid enim minus sunt quae videntur,
quam quae audiuntur, et e converso? Ecce oculus
plaustri motum videt, auris stridorem ejus tarditate
sua non percipit. Cum ergo motus et stridor
sine se non sint, nunquid minus simul sunt quia
visus et auditus simul ea non percipiunt? Nunquid
totus mundus simul non est, quia nulli sicut beato
Benedicto simul visibilis est? Cum ergo sensus
non debeat praejudicare sensui pari suo, quo minus
credat esse, quod non sibi, sed aliis est sensibile,

quomodo praejudicare debeat intellectui majori suo,
quo minus esse credat quod sibi non est intelligibile?
Sicut enim sonus oculo est invisibilis, color
auri est inaudibilis, sic omnibus sensibus corporeis
animae intellectus est insensibilis. Nunquid ergo minus
est quod intellectu suo anima corporalia et spiritualia
discernit, in virgultis vel herbis naturam
caloris vel frigoris, humoris vel siccitatis deprehendit,
cogitationes a se dissidentes insensibili sua
discretione compescit, ad corporeos etiam sensus
regendos insensibiliter se afficit, et in his omnibus
sola a se intelligitur et intelligit? Quorsum haec?
Ut, sicut illa quae incomprehensibilia sunt sensibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.