PL 180, col. 753

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

aliud spirituale quod intelligitur, aliud ergo est
sacramentum quam rem sacramenti, id est corpus
Christi. » Item Augustinus in libro Sententiarum
Prosperi: « Caro ejus est quam forma panis operatam
in sacramento accipimus. Non dicit ergo formam
panis esse carnem Christi vel formam, sed operimentum
carnis Christi. » Unde etiam in fine cujusdam
missae oratur et dicitur: « Perficiant in nobis,
Domine, quaesumus, sacramenta tua quod continent,
ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus.
» Postulat quippe sacerdos ut corpus
Christi quod sub specie panis et vini nunc geritur,
manifesta visione, sicuti revera est, quandoque capiatur.
De qua visione Dominus in Evangelio secundum
Joannem: Qui diligit me, diligetur a Patre meo,

et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum [(Joan.
XIV, 21)]
. Et de hoc eodem sacramento legitur in
passione beati Dionysii, cui, dum sacrum mysterium
celebraret in carcere, apparuit Dominus, dansque
illi sancta dixit: « Accipe hoc, chare meus, quod
mox complebo tibi una cum Patre meo. » Ac si diceret:
Quod tibi do modo in viatico, non mutabo
in praemio, ut dem aliud; sed id ipsum complebo,
meipsum manifestans.
Cum igitur sacerdos dicat sacramenta non corpus
Christi esse, sed in se continere, nec etiam ipsius
corporis veram formam, sed tantummodo similitudinariam
speciem et figurativam illius quod in rerum
veritate, id est in vera suae claritatis specie capere
desiderat: quod etiam Dominus beato Dionysio non

perfectum esse in hac vita, sed in alia complendum
asseverat: quomodo sacramenta quae visibilia et
mutabilia sunt, erunt verum corpus ejus, vel vera
species corporis illius, in quo post resurrectionem
invisibilis et immutabilis est Christus? Unde Augustinus
contra Faustum [(lib. XIX, cap. 16, t. VIII, p.
321)] : « Quid enim aliud sunt quaeque sacramenta
corporalia, nisi quasi quaedam verba visibilia, sacrosancta
quidem, et tamen mutabilia et temporalia? »
Absit ergo ut transitoria species panis et vini, sit
vera substantia vel vera species immutabilis corporis
Christi. Sed, si aliquando dicitur corpus Christi,
nuncupative et non vere oportet intelligi. Unde Augustinus
ad Bonifacium (epist. 23, n. 2, t. II, col.

150): « Si sacramenta quamdam similitudinem in
earum rerum quarum sacramenta sunt non haberent,
omnino sacramenta non essent. Ex hac autem
similitudine plerumque ipsarum rerum nomina accipiunt.
Sicut ergo secundum quemdam modum, sacramentum
corporis Christi, corpus Christi est,
sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est;
sic sacramentum fidei fides est. Ac per hoc parvulus
qui non habet fidei affectum, respondetur credere,
et fidem habere, propter fidei sacramentum. »
In quo notandum est sacramentum corporis Christi,
secundum quemdam modum, id est similitudinarie
et nuncupative, non proprie corpus Christi vocari,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.