PL 180, col. 755
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
conversus sit in ipsum. Item non omnifaria
similitudo accipienda est, qua dicit Augustinus
sacrificium Ecclesiae ita constare duobus sicut
persona Christi duobus constat: cum non utrobique
personalis unitatis contulerit similitudinem, sed
qualiter tantum utraque duobus constent fecerit
collationem.
Sed item opponunt, quia ita dicitur Christus assumere
speciem vel formam panis in altari, sicut
Verbum Dei speciem vel formam carnis in utero
virginali; et sicut Verbum fit caro, sic panis fit eadem
caro. Sed nunquid vel sic vincent, qui confusione
similitudinum pervertere quaerunt Dei veritatem?
Revera enim Verbum fit caro, et panis fit
eadem caro; sed longe diverso modo. Verbum fit
caro, et nascitur caro de carne, assumendo carnem,
non mutatum in carnem: sic factum quod non fuerat,
ut non desisteret esse quod erat. Panis autem fit eadem
caro, non nascitur caro, nec assumit carnem,
sed mutatur in carnem; sic factus quod non erat, ut
desistat esse quod fuerat: pulchra spe nostra pulchroque
mysterio, ut in corpus Christi trajici non
desperet rationalis natura, in quod trajicitur et
bruta; si desistat esse quod ex se male fuerat, et sit
in Christo quod bene non erat.
Quod autem panis non nascitur, testatur Augustinus
contra Faustum: « Panis et calix non qualibet,
sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. »
Proinde quod ita non sit, quamvis sit panis
et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum
religionis, nisi quod benedicimus, gratiasque agimus
Domino in omni ejus munere, non solum spirituali,
verum etiam corporali. Cum ergo panis mysticus
non nascatur, nec aliqua naturae terrenae origine
vel conditione in hoc divinae gratiae sacramento
creetur, sed ita corpus Christi fiat, ut panis esse
desinat, quomodo res, quae jam non est, vel ipsa alicui,
vel aliquid ei impersonari potest?
Sed quomodo Christus in pane, qui jam non est,
impanari dicitur, cum Christus in panem nec convertatur,
nec aliquatenus panis fiat; sed, e converso,
panis in corpus Christi convertatur, et corpus Christi
fiat, ita ut panis non remaneat? Non enim ita sumere
dicendus est in altari speciem vel formam panis,
sicut in utero virginali speciem vel formam
carnis: cum in utero sumpserit speciem vel formam
cum substantia, in altari vero speciem vel formam
panis mutata et non permanente substantia. Cum
enim dicitur species vel forma panis et vini, haec
illarum rerum sunt vocabula, quae ante fuerunt, scilicet
panis et vini. Panis enim et vinum in sacramento
jam non sunt, sed ante fuerunt. Quam igitur
in sacramento Christi possunt creare novam personam,
in quo nec antiquam suam retinent substantiam?
Unde notandum est, cum divina pagina corporis
Domini panem vocat, non substantialiter, sed
mystice et figurate dici: vel quia ex eo conficitur,