PL 180, col. 761

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

fuerant, ut manna, petra, aliquatenus mutatae sunt.
Aqua vero baptismatis, et oleum chrismatis in sacramento
ab hoc quod est non mutatur; nec Spiritum
sanctum, quem significat aqua abluentem,
emundantem, oleum vero roborantem, illuminantem,
quamvis credentibus suo mysterio exhibeat, non
tamen continere essentialiter, sed figurative tantum
creditur. Solum sacramentum panis et vini ita
mutatur, ut substantialiter non sit quod ante fuerat;
sed substantia ejus corpus Christi fiat, forma vero
remanens ipsum significet et contineat.
Hanc autem panis et vini substantiam ideo Christus
in suo sacramento remanere non voluit, ne, si
duae substantive veritates, panis scilicet communis
noster, et ipse vivus et verus panis in eodem sacramento

essent, errorem gignerent veritatis, dum
ibi esset et ipse verus panis, quia vita aeterna, et
panis communis suo modo verus, quia temporalis
vitae substantia. Facilius enim et certius creditur
corpus Christi in illo sacramento fieri et esse, ubi
corporaliter non fuerat, non solum pro sacramento,
sed et pro miraculo, dum ibi panis desinit esse quod
fuerat. Et forsitan, ne haereses impanationis et foedae
digestionis huic singulari suo sacramento ascribi
possent, ipsum ab omni corruptibilis naturae vel materiae
contagio purum esse voluit.
Sciendum tamen quod beatus Augustinus hoc sacramentum
in significando Christum aliis comparat,
quamvis tanto privilegio, ut dictum est, omnibus
tam novis quam veteribus praecellat. Ait enim in

libro III De Trinitate [(cap. 4, n. 10, tom. VIII, c.
798)] : « Si apostolus Paulus, quamvis adhuc ex
parte et in aenigmate videret [(I Cor. XIII, 12)] , potuit
tamen significando Christum praedicare, aliter
per linguam suam, aliter per epistolam, aliter per
sacramentum corporis et sanguinis ejus, nec significantes
sonos lingua editos, nec signa litterarum
conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem
dicimus; sed illud tantum, quod ex fructibus terrae
acceptum, et prece mystica consecratum, rite sumimus
ad salutem, quid mirum, si etiam in creatura
coeli et terrae, maris et aeris facit Deus quae vult
sensibilia et visibilia ad seipsum in eis, sicut oportere
novit, significandum et demonstrandum? » Cum
igitur per sacramentum corporis et sanguinis Domini

Christus significari dicatur, et ipsum caeteris
significantibus annumeretur, et ejus exemplo caeterae
significative species a Deo posse fieri astruantur,
constat ipsum sacramentum sicut caetera esse significativum.
Item Augustinus in serm. 26 super Joannem: « Et
nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est
sacramentum, aliud virtus sacramenti. » Et paulo
post: Hic est panis qui de coelo descendit [(Joan. VI,
33)]
. Hunc panem significavit manna, hunc panem
significat altare Dei. Sacramenta illa fuerunt; in
signis diversa sunt, in re quae significatur paria.
Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare,
fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.