PL 180, col. 764
De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
requies, non adhuc in sacramento spei, quo in
hoc tempore consociatur Ecclesia, quando bibitur
quod de Christi latere manavit, sed jam in ipsa
perfectione salutis aeternae, cum tradet regnum
Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione
incommutabilis veritatis, nullis mysteriis corporalibus
egeamus. »
Quia ergo hoc sacramento non est in aeternum
mors Christi annuntianda, sed tantum donec veniat,
quia postea nullis mysteriis egebimus, constat illud
transitorium esse signum et temporale, quo tantum
egemus nunc, dum videmus per speculum et in
aenigmate. Unde item Augustinus in sermone super
orationem Dominicam [(67, n. 7, t. V, col. 333)] :
« Cum transierit vita ista, nunquid petemus panem
quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie,
sed hodie. Nunc vocatur quotidie, quando transit
dies, et venit alius dies. Nunquid vogabitur quotidie
quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis
intelligenda est ista petitio de pane quotidiano,
sive pro necessitate carnalis victus, sive pro necessitate
spiritualis alimoniae. Norunt spiritualem
alimoniam fideles, quam et vos, si puri estis,
accepturi estis de altari Dei. Panis erit et ipse
quotidianus huic vitae necessarius. Nunquid enim
Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum
Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare
coeperimus? Ergo eucharistia quotidianus
panis est; sed sic accipiamus eum, ut non solum
ventre, sed et mente reficiamur. » Et paulo post:
« Quando illuc venerimus, ipsum Verbum manducaturi
sumus et bibituri, quomodo angeli modo.
Vident enim ipsam veritatem, et ipso fonte satiantur,
unde nos irroramur. Cum igitur eucharistia sit
panis quotidianus, huic vitae necessarius, quem
non sumus accepturi, cum ad ipsum Christum venerimus,
quando manducaturi sumus ipsum Verbum
quomodo angeli modo, constat eam non esse
aeternam specie tenus, quam tamen ipsa sui veritate
aeternam credimus. »
Quia igitur panis mysticus fit nobis, non nascitur,
nec ipso suo mysterio aeternus habetur, sed
temporalis et quotidianus, quod nec origine, nec
aeternitate Christo congruit, quomodo unius personae
cum ipso credendum erit, cum de nostra persona
etiam Dominus dixerit: Quia capillus de capite
vestro non peribit? [(Luc. XXI, 18.)]
Quapropter de
forma hujus sacramenti ita judicemus, sicut B. Augustinum
in libro primo contra Maximinum [(cap.
17, t. VIII. col. 690)] formam impersonatam et
formam mysticam distinxisse cognovimus. Ait
enim: « Adhuc in forma humana est Filius, quam
levavit in coelum et sempiterna erit in regno, haec
eadem forma immortalis. Nam de Spiritu sancto,
qui nullam suscepit formam ad unitatem personae
suae, quamvis se per subjectam creaturam visibiliter
et ipse, sive per columbae speciem, sive per
linguas igneas sit demonstrare dignatus, nunquam
dictus est minor Patre. Ad horam quippe apparuerunt