PL 180, col. 859

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

induratis debetur vindicta, quo sua discretione
altera non praejudicet alteri, ipsis sacrorum canonum
auctoritatibus conatus sum exponere, prout
potui; ita ut quod pium est, nonnisi juste; quod
justum est, nonnisi pie dispensandum esse comprobans:
non istius illi, non illius isti, sed suum cuique
modum, pro haeresi vel crimine, pro persona
vel tempore, non confuso jure vel ordine, distinguerem
ad judicium vel gratiam. In tantae autem rei
evidentia aequa auctoritate sanctorum facta sicut
etiam edicta posui, quia, sicut eorum praeceptis
obediendum est, sic etiam et facta eorum imitanda
sunt. Quia cum etiam Dominus Jesus prius coepisset
facere quam docere, quis eos aliter credat docuisse
quam fecisse? Tres igitur particulas divisi, ut in

prima agam de gratia, quomodo scilicet et quandiu
tolerandis malis sit exhibenda. In secunda de justitia,
quo scilicet tempore, vel ordine, vel discretione
contra eosdem sit exercenda. In tertia vero de variis
haeresibus: quomodo scilicet in sua suorumve sacramentorum
damnatione differant, aliquo modo
quidem a Catholicis, aliquo autem a seipsis. « Sed
quia, » ut ait Augustinus ad Hieronymum, « potest
fieri, ut tibi aliud videatur quam habet veritas, dum
tamen abs te aliud non fiat quam habet charitas,
si forte minus discrete sanctorum dicta
distorsisse videor, ut errori meo, si quis est, nullam
defendam auctoritatem: » charitati tamen suam
reposco vicissitudinem, ut qui fraternae utilitatis
causa hoc opusculum composui, si negligitur quod

Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine [(Psal. C. 1)]
; quia ipse Dominus cum discretione ineffabili,
vel in hac vita relaxat peccata poenitentibus
misericorditer, vel etiam in hac vita et in alia judicat,
damnando perenniter. Sed quia Dominus ait
in Evangelio: Estote misericordes sicut et Pater vester [(Luc. VI, 36)]
;
et: Nolite judicare, ut non judicemini [(Matth. VII, 1)]
;
et Jacobus in epistola sua ait: Misericordia superexaltat judicio
[(Jac. II, 13)]
: ideo
Psalmista prius posuit misericordiam Deo esse cantandam
quam judicium. Quia enim vidit magis necessariam
omnibus, ut eam a Deo susciperent, ut
eam omnes omnibus conservis suis impenderent;
quia et princeps apostolorum lapsus est ut lapsorum
culpis ignosceret:
CAP. II. Quod misericordia praeferenda sit etiam obsequiis divinis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.