PL 180, col. 875
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
nihil ei praejudicant aliena peccata. » Quia unusquisque
onus suum in ea portabit, et quicunque
manducaverit corpus Christi indigne, judicium sibi
manducat et bibit [(I Cor. XI, 29)]
. Cum dicit sibi,
satis ostendit quia non alteri, sed sibi: portat enim
malus causam suam; nec praejudicat alteri, quem
in consensione mali operis non habet socium criminis.
CAP. XLV. Quod perfectis non est deserenda malorum cohabitatio.
Unde Ambrosius [(imo Greg., lib. I Moral., c. 1)] :
« Non est valde laudabile bonum esse cum bonis,
ved bonum esse cum malis. Sicut enim gravioris
culpae est inter bonos bonum non esse, ita immensi
est praeconii, bonum etiam inter malos exstitisse. »
Et haec quidem videntur sufficere ad probandam innoxiam
cohabitationem malorum, si quis ad haec
fortis est, ut exhibere possit eis patientiam, et non
assensum.
CAPUT XLVI. Quod quibuslibet infirmis malorum etiam corporaliter deferenda sunt, ne ab eis corrumpantur.
Si vero impotens est, quin eorum suggestionibus
vel exemplis sollicitetur ad malum, audiat Isidorum:
« Hi qui supernam patriam desiderant, non
solum malorum mores, sed et consortia fugiunt.
Si enim fueris conversationis bonorum socius, eris
et virtutum eorum. Similis enim simili conjungi
solet. Periculosum est vitam cum malis ducere.
Perniciosum est cum his qui pravae voluntatis sunt
sociari. Melius est malorum habere odium quam
consortium. Sicut multa bona habet communis vita
sanctorum, sic et plura mala afferunt malorum
consortia. » Unde Hieronymus ad matrem et filiam
in Gallia manentes: « Quid tibi necesse est in ea
versari domo in qua necesse habeas quotidie aut
perire aut vincere? Quis unquam mortalium juxta
viperam securos somnos capit? Quae etsi non percutiat
certe sollicitat. Securius est perire non posse
quam juxta periculum non perisse. In altero tranquillitas,
in altero gubernatio. Ibi gaudemus, hic
evadimus. Difficile inter epulas servare jejunium. »
Unde et Gregorius, cap. 46: « Malorum cum incaute
amicitiis jungimur, culpis ligamur. Ab illo qui
summe rectus est, eo ipso jam discrepat, quo perversorum
amicitiis vita nostra concordat. »
CAP. XLVII. Quod senior districte increpandus est, quando junioribus malum exemplum praebet.
Quapropter multum revera est arguendus, cujus
malitia ad haec prorumpit, ut per eum alii corrumpantur.
Unde Gregorius in epistola sua [(lib. IX)] Januario episcopo: « Paulus dicit, Seniorem ne increpaveris [(I Tim. V, 1)]
.
Sed et haec ejus regula in eo
servanda est, cum culpa senioris exemplo suo non
trahit ad interitum corda juniorum: ubi autem senior
juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi
districta increpatione feriendus est. Nam scriptum