PL 180, col. 877
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor
ruinae. » Item Leo in decretis suis, cap. 48 De
malis praelatis: « Non est consulere populis, sed
nocere; nec praestare regimen, sed augere discrimen. »
Integritas enim praesidentium salus est subditorum.
Nonne enim periculosum est eis subesse,
vel quaelibet sacramenta a talibus consecrari vel
suscipere, quia secundum has auctoritates non
solum prodesse, sed etiam videantur nocere? Quod
cum maxima concordia caeterorumque Patrum sanctorum
est accipiendum, et pie catholiceque resolvendum.
Quantum enim ad veritatem sacramenti,
nec a bono melius, nec a malo pejus, conficitur
sacerdote. Quantum vero ad virtutem sacramenti et
effectum pro fide et meritis sumentium datur aliis
ad salutem, aliis ad judicium. Quod ipse etiam beatus
Hieronymus, licet aliud videatur sonare in verbis
quibus ad munditiam vitae sacerdotes hortabatur,
tamen eisdem suis verbis et veritatem attestatur
sacramenti sacerdotibus malis, et secundum merita
eorum, mala esse eis ad judicium minatur. Dixit
enim eos eucharistiae servire ex sacerdotali ministerio:
quae si vel sibi, vel alii eucharistia non
esset, servire eos non diceret illi rei quae omnino
nulla esset. Dicit etiam quod sanguinem Domini
populis ejus dividunt: in quo nisi veritatem attenderet
sacramenti, nec illud sanguinem Domini diceret,
quod sanguis non est; nec populos ejus, sed
ex illa communione legem Christi putantes eucharistiam
imprecantis verba facere non vitam. Non
dicit eos falso agere sacramentum Christi, sed impie
et irreligiose agere in legem Christi; quia,
dum in uno offendunt, omnium sunt rei, sumendo
ad judicium, dum sumunt male quod est bonum;
errantes et putantes ipsum sacramentum corporis
et sanguinis Domini facere sibi eucharistiam, id est
non judicium, sed bonam gratiam et salutem imprecantis
tantum verba non vitam, cum imprecantis
verba solemnia sacramenti perficiant veritatem,
non salutem; merita vero sacramenti obtineant
effectum solum et salutem, et non verba. Cum enim
illud sit sacramentum in veritate sua omnino unimodum,
ad duplicem tamen variatur effectum, ut
bonis sit eucharistia salutis, malis vero damnationis
judicium. Unde etiam subdit eos impie agere,
putantes ad faciendam et obtinendam eucharistiam
tantum esse necessariam solemnem orationem, et
non sacerdotum merita. Solemnis enim oratio sacerdoti
sacramenti efficit veritatem; merita vero
salutis ejus obtinent effectum et virtutem. Unde
Gregorius in fine Dialogorum [(lib. IV, cap. 60)] :
« Tunc enim Deo pro nobis hostiam veram offerimus,
si nos ipsos ei hostiam fecerimus. » Quia
tunc scilicet salutis effectum, quem promittit, perficiet.
Unde et Christus, cum in patria sua praesentiae
suae exhiberet veritatem, nullam tamen poterat
exercere virtutem, et mirabatur propter incredulitatem