PL 180, col. 883

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Cujus enim potentia creantur prius, ejus utique
verbo ad melius recreantur. »
CAP. LVII. Quod non merita sacerdotum, sed officia in divinis mysteriis sunt attendenda.
Item Ambrosius De sacramentis [(lib. De mysteriis,
cap. 5)] : « Cum Scriptura testetur quod ad
Jeroboam praeceps ignis descendit de coelo, rursus,
precante Elia, ignis missus est qui sacrificium consumpsit,
non merita personarum consideres, sed
officia sacerdotum. Ignis ille visibilis mittebatur, ut
crederent; nobis invisibilis operatur, qui credimus.
Crede ergo adesse Dominum Jesum invocatum precibus
sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi et ego sum [(Matth.
XVIII, 20)]
. Quanto magis ubi fuerit Ecclesia, ubi

mysteria sua sunt, ibi dignatur exhibere suam
praesentiam. Quod si tantum valuit sermo Eliae ut
ignem deponeret, non valebit sermo Christi, ut
species mutetur elementorum? Sermo Christi, qui
potuit ex nihilo facere quod non erat, quia ipse
dixit et facta sunt [(Psal. XXXII, 9)] , non potest ea
quae sunt mutare in id quod non erant? In quo
notandum est quod infra unitatem Ecclesiae, non
pro merito, sed pro officio sacerdotum, ad fidem
astantium, sermo Christi verum efficit sacrificium,
cum, ut ait Augustinus, extra Ecclesiam catholicam,
apud haereticos scilicet, non sit locus sacrificii,
quia eorum sacrificium prorsus irritum est.
CAP. LVIII. Quomodo in judicio suo non improbat Deus, eos etiam habere spiritum prophetiae, qui non habent meritum prophetae.

Unde Augustinus in tractatu Epistolae Joannis,
cap. 103 De malis, sed tamen catholicis sacerdotibus:
« Prophetavit etiam Saul malus rex, cum
etiam sanctum David persequeretur. Non ergo se
jactent qui forte sine charitate habent sanctum
munus Dei, sicut sanctum baptismum: sed videant
qualem rationem sint habituri cum Deo, qui sanctis
non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt:
In nomine tuo prophetavimus [(Matth. VII, 22)] . Non
illis dicitur: Mentimini, sed dicitur: Non novi vos;
recedite a me qui operamini iniquitatem [(ibid.)] . Et
spiritum ergo prophetiae habuisse dicendi sunt, et
non meritum prophetae. »
CAP. LIX. Quod qui indigne offerunt hostias in altari, quamvis sint sanctae, non sanctificantur ab eis.

Unde Hieronymus in Aggaeo propheta: « O popule,
qui altari tantum exstructo, et diruta domo mea,
hostias mihi offers in altari, et victimis ejus te
sanctificari putas. Scito quoniam quidem sanctum
est quod offertur in altari, sed non tam sanctificaris
ex hostiis quam ex eo quod interea mortuis operibus
pollueris.
CAP. LX. Quod in solo verbo Creatoris conficiatur corpus et sanguis Christi, qui nos redemit.
Unde etiam sancti, qui merita sacerdotum fidelium
nec prodesse nec obesse sacramentis sciunt,
plerumque nec illorum mentionem faciunt; sed illius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.