PL 181, col. 612

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

se sapientiam et omnia bona ab illo habere. Sed
non glorificaverunt eum, nec gratias ei reddiderunt,
sed sibi tribuentes sapientiam, quam a se non
habebant, et se putantes aliquid esse, cum nihil essent,
evanuerunt in cogitationibus suis, quas a se,
non a Deo conceperant; et obscuratum est paulatim cor eorum,
donec omnino fieret insipiens. Evanue
runt, quoniam vani, et falsi fuerunt in cogitationibus
suis, et ratio mentis eorum fumo superbiae obscurata
est, dum in se ipsis gloriarentur. Et vere
evanuerunt, nam dicentes se esse sapientes, id est,
jactantes se quasi proprio sensu sapientiam invenisse, stulti facti sunt,
id est obscuratum est insipiens
cor eorum. Cum enim quidam eorum non solum
ad instituta utilissimarum artium, et doctrinam

liberalium disciplinarum, sed etiam ad inquisitionem
summi boni aciem mentis intenderint, et invisibilia
Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspexerint,
non agentes tamen gratias Deo, nec confitentes
illum sibi esse hujus facultatis auctorem, sed
dicentes se esse sapientes, id est, non in Deo, sed
in semetipsis gloriantes, quasi ad veritatis inspectionem
suis studiis, atque rationibus propinquassent, evanuerunt in cogitationibus suis,
quod, illuminante
Dei, gratia, invenerant, obcaecante superbia
perdiderunt, relapsi a superna luce in tenebras suas,
id est, ab incommutabili atque aeterno bono, ad
mutabilem corruptibilemque naturam. Et mutaverunt
non solum sensu, sed et opere, quantum ad
se mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, talem scilicet

fingentes Deum, qualis non est, et non sicut
eum cognoverunt tradentes hominibus, sed simulacra
pro Deo coli censentes. Qui dum per cogitationum
suarum vanitatem formas et imagines in Deo
requirerent, Dei imaginem perdiderunt; et in tantas
stultitiae tenebras devoluti sunt, ut gloriam Dei
ad corporalem et corruptibilem humanae formae effigiem
verterent, et divinae majestatis eminentiam ad
brutorum animalium formas inclinarent.
Mutaverunt gloriam Dei, qui est incorruptibilis et
aeternus, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,
quasi similem facientes gloriam Dei, id est,
gloriosum Deum, imagini hominis, et ipsam imaginem
velut Deum colentes. Nec solum in similitudinem

hominis mutaverunt gloriam Die, sed etiam in
similitudinem volucrum et quadrupedum et serpentium.
A dignioribus creaturis ad minus dignas gradatim
descendit, ut ostendat illos in profundiores
stultitiae tenebras corruisse. Mos fuit ab antiquo
Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli,
Jovis et aliorum, maxime ab adventu Aeneae in Italiam;
volucrum autem et quadrupedum atque serpentium,
ex quo Alexandria ab Augusto victa est et
Romae subjugata. Consueverant enim colere deos
omnium gentium quas superassent. In tam viles
formas mutaverunt, ut dictum est, gloriam Dei. Propter quod Deus tradidit,
id est, dimisit, illos in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.