PL 182, col. 1065

Contra quaedam Capitula errorum Abaelardi (Bernardus Claraevallensis), J. P. Mig

qui dicebat: Qui eruit nos de potestate tenebrarum,
et transtulit in regnum Filii claritatis suae [(Coloss. I,
13)]
. Hanc ergo Dominus ne in se quidem negavit
diaboli potestatem, sicut nec Pilati, qui membrum
erat diaboli. Ait siquidem: Non haberes potestatem
in me ullam, nisi data tibi fuisset desuper [(Joan.
XIX, 11)]
. Quod si in viride lignum in tantum grassata
est ista desuper data potestas, aridum quomodo
non fuit ausa contingere? Nec injustam puto iste
causabitur potestatem datam desuper. Discat ergo
diabolum non solum potestatem, sed et justam habuisse
in homines: ut consequenter et hoc videat,
venisse utique 652 in carne Dei Filium propter
liberandos homines. Caeterum etsi justam dicimus
diaboli potestatem, non tamen et voluntatem. Unde

non diabolus qui invasit; non homo qui meruit:
sed justus Dominus qui exposuit. Non enim a potestate,
sed a voluntate justus injustusve quis dicitur.
Hoc ergo diaboli quoddam in hominem jus, etsi non
jure acquisitum, sed nequiter usurpatum; juste tamen
permissum. Sic itaque homo juste captivus
tenebatur, ut tamen nec in homine, nec in diabolo
illa esset justitia, sed in Deo.
CAPUT VI. In opere liberationis humanae non solum misericordiam, sed et justitiam relucere.
15.
Juste igitur homo addictus, sed misericorditer
liberatus; sic tamen misericorditer, ut non defuerit
justitia quaedam et in ipsa liberatione: quoniam
hoc quoque fuit de misericordia liberantis, ut

(quod congruebat remediis liberandi) justitia magis
contra invasorem, quam potentia uteretur. Quid
namque ex se agere poterat, ut semel amissam justitiam
recuperaret homo servus peccati, vinctus
diaboli? Assignata est ei proinde aliena, qui caruit
sua; et ipsa sic est. Venit princeps hujus mundi, et
in Salvatore non invenit quidquam: et cum nihilominus
innocenti manus injecit, justissime quos tenebat
amisit: quando is qui morti nihil debebat,
accepta mortis injuria, jure illum, qui obnoxius
erat, et mortis debito, et diaboli solvit dominio.
Qua enim justitia id secundo homo exigeretur? Homo
siquidem qui debuit, homo qui solvit. Nam si unus,
inquit, pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui

sunt [(II Cor. V, 14)]
: ut videlicet satisfactio unius
omnibus imputetur, sicut omnium peccata unus ille
portavit; nec alter jam inveniatur qui forefecit,
alter qui satisfecit: quia caput et corpus unus est
Christus. Satisfecit ergo caput pro membris, Christus
pro visceribus suis, quando juxta Evangelium
Pauli, quo convincitur mendacium Petri, mortuus
pro nobis convivificavit nos sibi, donans nobis
omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum
decreti, quod erat contrarium nobis; et
ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exspolians
principatus et potestates [(Coloss. II, 13, 14)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.