PL 182, col. 1077

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

qua alitus est Malachias), et homo ille sanctus, et
austerae admondum vitae, inexorabilis castigator corporis
sui, cellam habens juxta ecclesiam. In ea manebat,
jejuniis et obsecrationibus serviens die ac
nocte. Ad hunc se contulit Malachias, formam vitae
accepturus ab eo, qui vivum se tali damnaverat sepultura.
Et vide humilitatem. A primaeva aetate in
sancta arte magistrum (quod dubium non est) habuerat
Deum: et ecce factus est denuo discipulus
hominis, homo mitis et humilis corde. Si nesciebamus,
hoc vel solo nobis ipse probavit. Legant hoc,
qui docere quae non didicere conantur, discipulos

sibi coacervantes, qui nunquam discipuli exstitere,
caeci duces caecorum. Malachias doctus a Deo, doctorem
nihilo minus quaesivit hominem, et quidem
caute, et sapienter. Quid simile, quaeso, afferre quibat,
in quo aeque daret caperetque exprimentum
profectus sui? Si Malachiae exemplum eis pro minimo
est, Pauli opus attendant. Nonne Evangelium
suum, quod non ab homine acceperat, sed a Christo
cum hominibus tamen censuit conferendum, ne
forte in vacuum curreret, aut cucurrisset? (Galat, I,
II). Ubi ille securus non est, nec ego. Si quis hoc
scit, viderit, ne non tam securitas sit, quam temeritas.
Sed haec alterius temporis.
5.
Nunc vero sonuit in civitate quod factum erat,
et commota est universa ad inopinatam novitatem.

Stupebant autem omnes, et virtutem mirabantur,
eoque amplius, quo minus usitatam in gente fera.
Videres tunc revelari ex multorum cordibus cogitationes.
Plerique humano affectu pensantes factum,
plangere et dolere, quod dilectus omnibus, delicatusque
adolescens, duris se adeo laboribus mancipasset.
Alii suspicati levitatem propter aetatem, diffidere
de perseverantia, timere de casu. Nonnulli
temeritatem causantes, indignari et fremere in eum,
quod supra aetatem et vires inconsulte rem arduam
fuisset aggressus. 661 Verum ille sine consilio
egit nihil. Nam habuit consilium a Propheta, qui
ait: Bonum est homini, si portaverit jugum ab adolescentia;
et addit: Sedebit solitarius, et tacebit, quia
levavit se supra se [(Thren. III, 27, 28)]
. Sedebat sibi

juvenculus secus pedes Imarii (hoc enim nomen
viro), et aut discebat obedientiam, aut se didicisse
docebat. Sedebat, ut quietus, ut mansuetus, ut humilis.
Sedebat, et tacebat, sciens secundum prophetam,
cultum justitiae esse silentium [(Isa. XXXII,
17)] : sedebat ut perseverans, tacebat ut verecundus,
nisi quod suo illo silentio in Dei auribus loquebatur
cum sancto David: Adolescentulus sum ego et contemptus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.