PL 182, col. 1094

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

de numero illo cum Episcopo redituros. Illi,
audito hoc, suspicati sunt mortem: sed Deus aliter
adimplevit. Nempe rediens ab Urbe, quibusdam apud
nos, quibusdam et in aliis locis ad discendam conversationis
formam relictis, juxta verbum Sycari,
cum paucis admodum repatriavit. Haec de Sycaro.
36.
In ipsa urbe Eboracensi, accessit ad eum vir
nobilis secundum saeculum, Wallenus nomine, tunc
Prior in Kirkeham [ al. Kyrkestede] regularium fratrum;
nunc vero monachus, et monachorum pater
in Mailros monasterio ordinis nostri, qui devotus
Malachiae se orationibus satis humiliter commendavit.
Is advertens multos habere Episcopum socios,
et equos paucos (nam praeter ministros, et clericos
alios, quinque cum eo erant presbyteri, et equi

nonnisi tres), obtulit ei suum, quo ipse vehebatur,
hoc solum dolere se inquiens, quod esset runcinus
dure portans. Et addidit: « Libentius dedissem, si
melior fuisset: sed, si dignamini, ducite qualemcunque
vobiscum. » -- « Et ego, » ait Episcopus, « eo
libentius accipio, quo praedicas viliorem: quia non
potest mihi vile esse, quidquid tam pretiosa voluntas
obtulerit. » Et conversus ad suos: « Hunc, » inquit,
« sternite mihi, quia commodus satis, et sufficiens
erit in longum. » Quo facto, ascendit: et primo
quidem durum, ut erat, sentiens, postmodum mira
mutatione valde commodum sibi et suaviter ambulantem
invenit. Et ne caderet super terram de sermone
quem dixerat, usque ad nonum annum, quo
mortuus est ipse, non defecit ei, factus optimus et

pretiosissimus palefridus. Quodque evidentius miraculum
cernentibus fecit, de subnigro coepit albescere,
et non multo post vix inveniebatur albior
illo.
CAPUT XVI. Romam tendens, et inde rediens, Claram-Vallem visitat.
37.
Mihi quoque in hac via datum est videre virum,
et in ejus visu et verbo refectus sum, et delectatus
sum, sicut in omnibus divitiis. Et ego vicissim,
peccator licet, inveni gratiam in oculis ejus
extunc, et deinceps usque ad obitum ipsius, sicut
in prooemio praefatus sum. Ipse etiam dignatus divertere
ad Claram-Vallem, visis fratribus, compunctus

est: et illi non mediocriter aedificati in praesentia
et sermone ejus. Et acceptans locum, et nos,
atque intimis visceribus colligens, valedixit nobis,
et abiit. Qui transalpinans, cum venisset Iporiam
civitatem Italiae, hospitis sui parvulum filium, qui
male habens moriturus erat, continuo sanavit.
38.
Erat tunc temporis in Sede apostolica felicis
memoriae 674 Innocentius secundus papa: qui
eum benigne suscepit, humane satis illi super longa
peregrinatione compassus. Et primo quidem Malachias,
quod altius infixerat animo, cum multis lacrymis
implorabat, licere sibi vivere, et mori in Clara-Valle,
permissu et benedictione summi Pontificis.
Et petiit hoc, non oblitus ad quod venerat, sed affectus
quo venerat desiderio Clarae-Vallis. Non autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.