PL 182, col. 533

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sic etiam sint monstruosi dogmatis: sed, sicut dicunt,
oderunt lucem, nec etiam quaesita inveniuntur.
Sed jam veniamus ad rem, etc.
EPISTOLA CCCXXVII. RESCRIPTUM BERNARDI AD GUILLELMUM ABBATEM. Libellum contra Petrum Abaelardum conscriptum laudat, mutuumque colloquium post Pascha promittit.
GUILLELMO charissimo suo, frater BERNARDUS.
Motum vestrum et justum judico, et necessarium.
Sed et otiosum non esse, monstrat libellus tundens
et obstruens os loquentium iniqua. Non quod illum
adhuc attentius, ut jubetis, percurrerim; sed quia
ex eo quod cursim potui pervidere, placet fateor, et
potentem existimo iniquum dogma obruere. Verum,
quoniam meo judicio non satis, ut optime nostis,

fidere consuevi, praesertim in tam magnis rebus;
operae pretium puto, praesertim considerata opportunitate,
me atque vos pariter alicubi convenire et
conferre de omnibus. Idipsum tamen ante Pascha
fieri posse non arbitror, ne, quod praesens tempus
indicit, studium orationis impediatur. Porro silentii
ac patientiae super his meae patientiam habete:
cum horum plurima et pene omnia hucusque nescierim.
Jam vero ad quod hortamini potens
est et Deus dare mihi spiritum bonum vestris orationibus.
Valete.
EPISTOLA CCCXXVIII. AD ROMANUM PONTIFICEM. Contra electum Rutenensem.
Hactenus amicorum precibus morem gerentes,
scripsimus opportune, importune: nunc autem,
etiamsi velimus, tacere tamen christiana religione
prohibemur. Maledictus, inquit propheta, qui prohibet
gladium suum a sanguine [(Jerem. XLVIII, 10)]
.
Quotidie nequitia proficit, malorum desideria prosperantur;
et non est qui ascendat ex adverso, vel
qui opponat se murum pro domo Israel. Ecce adhuc
in diebus tuis, et manibus et pedibus nituntur ingredi
ad sancta sanctorum homines corruptissimi,
qui pepigerunt pactum cum morte, et foedus cum
inferno. Utquid patientia haec? Rutilenses
clerici elegerunt 304 vitiis suis consentientem
personam, nec puduit eos, etiam in oculis tuis,
veritatem operire mendacio, ut dicitur, et circa
electam personam, et circa negotium electionis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.