PL 182, col. 72
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
erit ultra quod formidare debeas de rigore districtionis
meae. Neque enim formidandum est quod
futurus sim praesenti formidolosus, cui adhuc absenti
jam toto sum corde [ al. corpore] prostratus, totis
adstrictus visceribus. Humilitatem exhibeo, charitatem
promitto: et tu times? Intrepidus veni quo
te vocat humilitas, pertrahit charitas. Securus accede,
talibus praeventus obsidibus. Fugisti saevum,
revertere ad mansuetum: revocet te mea lenitas,
cujus severitas effugavit. Vide, fili, quam te cupiam
duci, non spiritu servitutis iterum in timore, sed
spiritu adoptionis filiorum, in quo clamare et tu non
confundaris, Abba, Pater [(Rom. VIII, 15)] : causam
utique tanti doloris mei non minis apud te, sed
blandimentis; precibus, non terroribus agens. Alius
forsitan aliter tentaret. Et vere quis alius non magis
discuteret reatum, et incuteret metum; non oppoponeret
votum, et proponeret judicium; non argueret
inobedientiae, non indignaretur apostasiae; quod
de tunicis ad pelliceas, de oleribus ad delicias, quod
denique ad divitias de paupertate transieris? Sed
ego novi animum tuum, qui facilius possit amore
flecti, quam timore compelli. Denique quid necesse
est his pungere non recalcitrantem, valde timidum
magis exterrere, per se satis 3 erubescentem confundere
amplius: cui sua ratio magister, cui propria
conscientia virga, et ingenita verecundia lex
disciplinae est? Quod si cui mirum videtur, quomodo
puer verecundus, simplex timoratus, ausus fuerit
contra voluntatem fratrum, magistri imperium, regulare
decretum, suum deserere et votum, et locum:
miretur etiam quod et David sanctitati subreptum
sit [(II Reg. XI)] , quod sapientiae Salomonis illusum [(III Reg. XI)] ,
quod Samson fortitudini obviatum [(Judic. XVI)] .
Qui protoplastum dolo captum expulit
de patria felicitatis, quid mirum si tenero subripuit
adolescentulo in loco horroris et vastae solitudinis?
Huc accedit quod nec, sicut illos Babylonicos
senes, species decepit eum [(Dan. XIII, 8)] ; nec, sicut
Giezi, pecuniae amor [(IV Reg. V, 20)] ; nec honoris
ambitio, sicut Julianum Apostatam; sed fefellit
illum sanctitas, seduxit religio, perdidit auctoritas
seniorum. Quaeris quomodo?
4.
Primo quidem missus est magnus quidam prior
ab ipso principe priorum; foris quidem apparens in
vestimentis ovium, intrinsecus autem lupus rapax;
deceptisque custodibus, aestimantibus quippe ovem
esse, vae! vae! admissus est solus ad solam lupus