PL 182, col. 74

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

mortuus est, et hoc, quia Cluniacenses volunt.
Fit professio super professionem, vovetur quod non
solvetur; proponitur quod non tenebitur; et cum
primum pactum irritum factum sit, in secundo geminatur
praevaricatio, et fit supra modum peccans
peccatum [(Rom. VII, 13)] .
7.
Veniet, veniet qui male judicata rejudicabit,
illicite jurata confutabit; qui faciet judicium injuriam
patientibus [(Psal. CXLV, 7)] , qui judicabit in
justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis
terrae [(Isai. XI, 4)] . Veniet pro certo, qui per
prophetam minatur in Psalmo dicens: Cum accepero
tempus, ego justitias judicabo [(Psal. LXXIV, 3)]
.
Quid faciet de injustis judiciis, qui ipsas quoque
justitias judicabit? Veniet, inquam, veniet dies

judicii: ubi plus valebunt pura corda, quam astuta
verba; et conscientia bona, quam marsupia plena:
quandoquidem Judex ille nec falletur verbis, nec
flectetur donis. Tuum, Domine Jesu, tribunal appello:
tuo me judicio servo, tibi committo causam meam,
Domine Deus sabaoth, qui judicas juste, et probas
renes et corda [(Jerem. XI, 20)] ; cujus oculi sicut fallere
nolunt, ita falli non possunt; tu vides qui tua,
vides qui quaerunt et sua [(I Cor. XIII, 5)] . Tu nosti
quibus ei visceribus in cunctis tentationibus suis
semper adfuerim, quantis pro eo gemitibus aures
tuae pietatis pulsaverim, qualiter ad quaeque illius
scandala, perturbationes, molestias ego urebar, torquebar,
affligebar. Et nunc timeo ne frustra. Puto
enim, quantum expertus sum, adolescentis per se

satis ferventis et insolescentis nec corpori talia expedire
fomenta, nec menti illa gloriae tentamenta.
Itaque, arbiter meus Domine Jesu, de vultu tuo
judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem [(Psal. XVI, 2)] .
8.
Videant et judicent, quid potius stare debuerit,
an votum patris de filio, an filii de se ipso, praesertim
cum filius aliquid majus devoverit. Videat
et famulus tuus legislator noster Benedictus, quid
regularius fuerit, utrum quod factum est de infantulo,
nesciente ipso; an quod ipse per se postmodum
prudens et sciens fecit, cum jam aetatem haberet
ut de se loqueretur. Quanquam dubium non sit;
promissum illum fuisse, non donatum. Nec

enim petitio quam Regula praecipit, pro eo facta
fuit a parentibus; nec manus illius cum ipsa petitione
involuta palla altaris, ut sic offerretur coram
testibus. Ostenditur deinde terra, quae cum illo, et
pro illo dicitur data fuisse, Sed si cum terra eum
receperunt, cur non et cum terra eum retinuerunt?
An forte requirebant magis datum quam fructum,
et pluris aestimata est terra quam anima? Alioquin
oblatus monasterio, quid quaerebat in saeculo? nutriendus
Deo, cur expositus erat diabolo? Ovis
Christi cur inventa est patere morsibus lupi? De
saeculo quippe, non de Cluniaco, te teste, Roberte,
venisti Cistercium. Quaesisti, petisti, pulsasti; sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.