PL 182, col. 76

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

dubio retro aspicere est, praevaricari est, apostatare
est.
10.
Et haec dico, fili, non ut te confundam, sed
ut tanquam filium charissimum moneam: quia etsi
multos habeas in Christo paedagogos, sed non multos
patres [(I Cor. IV, 14)] . Nam si dignaris, et verbo,
et exemplo meo in religionem ego te genui. Nutrivi
deinde lacte, quod solum adhuc parvulus capere
poteras; daturus et panem, si exspectares ut grandesceres.
Sed heu! quam praepropere et intempestive
ablactatus es! Et vereor ne totum quod
foveram blandimentis, roboraveram adhortationibus,
orationibus solidaveram; jamjamque evanescat, deficiat,
pereat; et lugeam miser, non tam cassi laboris
damnum, quam damnatae sobolis miserabilem casum.

Placetne tibi quod alius nunc glorietur de te, qui
nihil utique laboravit in te? Simile mihi contigit,
quod et illi meretrici apud Salomonem: cui videlicet
parvulus suus ab altera, quae suum a se oppressum
exstinxerat, furtim sublatus est [(III Reg. III, 20)] .
Tu quoque de sinu mihi, et utero abscissus es.
Ablatum gemo, repeto violenter avulsum. Non possum
oblivisci viscera mea; quorum nimirum parte
detracta non modica, non potest nisi torqueri pars
reliqua.
11.
Verumtamen quo tuo commodo, qua tui necessitate
hoc nobis moliti sunt amici nostri? quorum
manus sanguine plenae sunt [(Isai. I, 15; LIX, 3)] ,
quorum animam meam pertransivit gladius [(Luc.
II, 35)] , quorum dentes arma et sagittae, et lingua

eorum gladius acutus [(Psal. LVI, 5)] . Nam utique
mihi, si in 6 aliquo unquam eos offenderam (quod
utique mihi conscius non sum), plenam prorsus rependere
vicem. Mirum vero si non plus talione
recepi; si videlicet tale aliquid in eos deliquisse
potui, quale nunc ab eis pertuli. Nam, ut verum
fatear, non os de ossibus meis, vel carnem de carne
mea; sed tulerunt mihi gaudium cordis mei, fructum
spiritus mei, coronam spei meae, et (velut mihi sentire
videor) animae meae dimidium. Utquid hoc? forte
miserti sunt tui: et caeco caecum ducenti indignantes,
ne perires post me, in suum te transtulere ducatum.
O molesta charitas! o dura necessitudo!
Tantum tuam dilexere salutem, ut in meam impingerent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.