PL 182, col. 78

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

miro modo dulcia reddit, quae fastidium facit insipida.
Olus, faba, pultes, panisque cibarius
cum aqua, quiescenti quidem fastidio sunt, sed
exercitato magnae videntur deliciae. Jam forte tunicis
dissuetus exhorres nimium eas, tam propter
hiemis frigus, quam propter aetatis ardorem:
sed 7 nunquid legisti, Qui timet pruinam, veniet
super eum nix? [(Job VI, 16.)]
Vigilias times et jejunia,
manuumque laborem: sed haec levia sunt meditanti
flammas perpetuas. Recordatio deinde tenebrarum
exteriorum facit non horrere solitudinem.
Si futuram cogitas de verbis otiosis discussionem [(Matth. XII, 36)] ,
non valde displicebit silentium.
Fletus aeternus et stridor ille dentium, ante cordis
oculos reductus, pares tibi reddet mattam et culcitram.

Denique si totum de nocte, quod Regula praecipit [(Reg. S. Benedicti, cap. 9 sqq.)] ,
bene ad
psalmos vigilaveris; nimis durus erit lectus, in quo
quiete non dormias. Si tantum in die, quantum
professus es, manibus laboraveris; durus erit cibus
quem libenter non comedas.
13.
Surge, miles Christi, surge, excutere de pulvere,
revertere ad praelium unde fugisti, fortius post
fugam praeliaturus, gloriosius triumphaturus. Habet
quidem Christus multos milites qui fortissime coeperunt,
steterunt, vicerunt: paucos autem qui de fuga
conversi, rursus se periculo ingesserint quod declinaverant;
rursus fugarint hostes quos fugiebant.
Et quia omne rarum pretiosum; gaudeo te de illis
posse esse, qui quanto rariores, tanto apparebunt

gloriosiores. Alias autem si multum timidus es, cur
vel times ubi non est timor, non autem times ubi
magis est timendum? An quia fugisti ex acie, putas
te manus hostium evasisse? Libentius te insequitur
adversarius fugientem, quam sustineat repugnantem;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.