PL 182, col. 848

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

laetitiam dulcissima vox consolatoris interni. Ibi
quibusdam spei naribus influit jucundissimus odor
agri pleni, cui Dominus benedixit. Ibi avidissime
praelibantur incomparabiles deliciae charitatis; et
succisis spinis ac vepribus, quibus antea pungebatur,
unctione misericordiae perfusus animus in conscientia
bona feliciter requiescit. Quae quidem non
inter vitae aeternae praemia, sed inter temporalis militiae
stipendia deputantur; nec ad futuram pertinent,
sed ad eam magis quae nunc est Ecclesiae
promissionem. Hoc enim centuplum est, quod in
hoc saeculo saeculi contemptoribus exhibetur [(Matth.
XIX, 29)] . Nec tibi illud nostro speraveris eloquio
commendandum. Solus spiritus est qui revelat: sine
causa paginam consulis; experientiam magis require.

Sapientia est, cujus pretium nescit homo. De
occultis trahitur, nec in terra suaviter viventium
invenitur ista suavitas. Nimirum suavitas Domini
est: nisi gustaveris, non videbis. Gustate, inquit, et
videte, quoniam suavis est Dominus [(Psal. XXXIII, 9)]
.
Manna absconditum est, nomen novum est, quod
nemo scit nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed
unctio docet: nec scientia, sed conscientia comprehendit.
Sanctum est, margaritae sunt, nec faciet
ipse quod prohibet [(Matth. VII, 6)] , qui coepit facere
et docere. Neque enim canes aut porcos jam reputat,
quos prioribus abrenuntiantes facinoribus atque
flagitiis etiam consolatur per Apostolum, dicens: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati
estis
[(I Cor. VI, 11)]
. Tantum caveat, ne revertatur

canis ad vomitum, nec [ al. vel] sus lota ad volutabrum
luti.
CAPUT XIV. In terrenis non esse ullam sotietatem, nisi fastidio conjunctam: at coelestium desideria experiendo semper crescere.
26.
In hujus ergo ostio paradisi divini susurri
vox auditur, sacratissimum secretissimumque consilium,
quod absconditum est a sapientibus et prudentibus,
parvulis revelatur. Cujus sane vocis auditum
non sola jam ratio capit, sed gratanter eum
communicat et voluntati. Beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur [(Matth.
V, 6)]
. Altissimum plane consilium, et 489 inaestimabile

sacramentum. Fidelis sermo et omni
acceptione dignus, qui de coelo nobis a regalibus sedibus
venit. Facta est enim valida fames in terra,
et omnes jam non egere coepimus, sed ad extremam
devenimus egestatem. Denique et comparati sumus
jumentis insipientibus et similes facti sumus illis:
etiam porcorum siliquas insatiabiliter esurimus. Qui
pecuniam diligit, non satiatur; qui luxuriam, non
satiatur; qui gloriam quaerit, non satiatur; denique
qui mundum amat, nunquam satiatur. Novi
ego homines satiatos hoc mundo et ad ejus omnem
memoriam nauseantes. Novi satiatos pecunia et satiatos
bonoribus, satiatos voluptatibus et curiositatibus
hujus mundi, nec mediocriter, sed usque ad fastidium
satiatos. Et facile est cuique nostrum hanc satietatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.