PL 182, col. 946

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Verbum caro factum est
[(Joan. I, 14)]
, et caro de
carne Abrahae, juxta promissionem, quae illi primum
facta est. Unde, id est ex qua seminis assumptione, debuit per omnia fratribus assimilari;
id est, oportuit
ac necesse fuit, ut similis nobis passibilis, nostrarum
omnia, excepto peccato, genera miseriarum
percurreret. Si quaeris, qua necessitate? Ut misericors,
inquit, fieret. Et hoc, ais, cur non recte ad
corpus referri potest? Sed audi quod paulo post sequitur: In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus,
potens est et eis qui tentantur auxiliari
[(Hebr. II, 18)]
.
In quibus verbis quid melius intelligi possit non video;
nisi quod ideo pati ac tentari, omnibusque,
absque peccato, humanis voluit communicare miseriis
(quod est per omnia fratribus simulari), ut similiter

passis ac tentatis misereri ac compati ipse
disceret experimento. 563
9.
Quo quidem experimento non dico ut sapientior
efficeretur, sed propinquior videretur: quatenus
infirmi filii Adam, quos suos fieri et appellari
fratres non dedignatus est [(Ibid. 11)] , suas illi infirmitates
committere non dubitarent, qui sanare illas
et posset ut Deus, et vellet ut proximus, et cognosceret
ut eadem passus. Unde Isaias virum eum appellat dolorum, et scientem infirmitatem
[(Isa. LIII,
3)]
; et Apostolus: Non enim habemus, inquit, Pontificem
qui non possit compati infirmitatibus nostris.
Unde autem possit, indicans adjungit: Tentatum
autem per omnia pro similitudine, absque peccato
[(Hebr. IV, 15)] .
Beatus quippe Deus, beatus Dei Filius,
in ea forma, qua non rapinam arbitratus est
esse se aequalem Patri, procul dubio impassibilis,
priusquam se exinanisset formam servi accipiens [(Philipp. II, 6, 7)] ,
sicut miseriam vel subjectionem
expertus non erat, sic misericordiam vel obedientiam
non noverat experimento. Sciebat quidem per
naturam, non autem sciebat per experientiam. At
ubi minoratus est non solum a seipso, sed etiam
paulo minus ab Angelis, qui et ipsi impassibiles sunt
per gratiam, non per naturam, usque ad illam formam,
in qua pati et subjici posset, quod utique (sicut
dictum est) in sua non posset; et in passione expertus
est misericordiam, et in subjectione obedientiam.
Per quam tamen experientiam, non illi (ut

dixi) scientia, sed nobis fiducia crevit, dum ex hoc
misero genere cognitionis, is a quo longe erraveramus,
factus est propior nobis. Quando enim illi appropinquare
auderemus, in sua impassibilitate manenti?
Nunc autem, Apostolo suadente, monemur cum fiducia
adire thronum gratiae ipsius [(Hebr. IV,
16)]
, quem nimirum, sicut alibi scriptum est, languores
nostros tulisse, et dolores nostros portasse cognoscimus [(Isa. LIII, 4)] ,
et in eo quo passus est
ipse, nobis compati posse non dubitamus.
10.
Non ergo debet absurdum videri, si dicitur,
Christum non quidem aliquid scire coepisse, quod
aliquando nescierit; scire tamen alio modo misericordiam
ab aeterno per divinitatem, et aliter in tempore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.